라틴어 문장 검색

non est minor nixus, licet non proficiat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 472:11)
Etiam quod appetitus qui sunt boni privati, non praevalent plerunque contra appetitus boni magis publici, nisi in parvis quantis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 473:3)
Stabat autem super pedes tres (instar tripodis), qui longitudinis erant aliquanto minoris statura hominis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:22)
sin minus, apparuisset factam fuisse restitutionem, et compressionem fuisse transitoriam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:20)
Opificia enim naturae transiguntur per longe minores portiones, et posituras magis exquisitas et varias, quam opificia ignis, prout nunc adhibetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:13)
ignis ad majorem aut minorem distantiam remoti;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:26)
Hoc nomine illas appellamus, in quibus materia aut efficiens tenuis aut parva est, pro magnitudine operis et effectus qui sequitur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 497:2)
Utrum vero sit aliquis modus mutandi corpora per minima (ut vocant), et transponendi subtiliores materiae schematismos (id quod ad omnimodas corporum transformationes pertinet, ut ars brevi tempore illud facere possit, quod natura per multas ambages molitur), de eo nulla hactenus nobis constant indicia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 497:15)
amor eam parvi facit;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:14)
Aeque enim est naturale hominibus mori ac nasci, atque infans forsan non minorem sentit dolorem ex hoc quam ex illo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:37)
Verum si hoc ipsum minore partium studio fieret, maiore etiam consensu reciperetur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:14)
Praeterea, si verum loquamur, etiam in animo, aeque ac in corpore, deformis et invenusta est nuditas, neque parvam addit reverentiam consiliis et factis hominum si minus pateant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 4:8)
Quinetiam si hoc non fecerit ex silentio ipso, aliquid coniecturae capient non minus quam ex verbis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 5:6)
Quantum vero ad tertium gradum, nimirum simulationem et professionem falsam, illam magis vitiosam et minus politicam duco, nisi forte dignus vindice nodus inciderit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 6:2)
Gaudia parentum occulta sunt, nec minus dolores eorum et metus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION