라틴어 문장 검색

sunt enim levia et perinfirma, quae dicebantur a te, animi conscientia improbos excruciari, tum etiam poenae timore, qua aut afficiantur aut semper sint in metu ne afficiantur aliquando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 68:1)
beatus autem esse in maximarum rerum timore nemo potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 112:6)
Primum non saepe, deinde quae est ista relaxatio, cum et praeteriti doloris memoria recens est et futuri atque inpendentis torquet timor?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 123:1)
credo aut illos mortis timor terret aut hos religionis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 86:7)
horum enim sententiae omnium non modo superstitionem tollunt, in qua inest timor inanis deorum, sed etiam religionem, quae deorum cultu pio continetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 117:5)
deinde hac cohortamur hac persuademus, hac consolamur afflictos hac deducimus perterritos a timore, hac gestientes conprimimus hac cupiditates iracundiasque restinguimus, haec nos iuris legum urbium societate devinxit, haec a vita inmani et fera segregavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 148:4)
Quid enim censemus superiorem ilium Dionysium quo cruciatu timoris angi solitum, qui cultros metuens tonsorios candente carbone sibi adurebat capillum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 32:1)
nulla timoris significatio, nulla mentio pacis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 58:8)
plura enim multo homines iudicant odio aut amore aut cupiditate aut iracundia aut dolore aut laetitia aut spe aut timore aut errore aut aliqua permotione mentis quam veritate aut praescripto aut iuris norma aliqua aut iudici formula aut legibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 178:3)
Cum C. Marius maerorem orationis meae praesens ac sedens multum lacrimis suis adiuvaret cumque ego illum crebro appellans conlegam ei suum commendarem atque ipsum advocatum ad communem imperatorum fortunam defendendam invocarem, non fuit haec sine meis lacrimis, non sine dolore [magno] miseratio omniumque deorum et hominum et civium et sociorum imploratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 196:1)
qui timor!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 202:4)
Iam quoniam haec fere maxime sunt in iudicum animis aut, quicumque illi erunt, apud quos agemus, oratione molienda, amor odium iracundia, invidia misericordia, spes laetitia, timor molestia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 206:1)
item timor incutitur aut ex ipsorum periculis aut ex communibus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 209:1)
Nemo est enim, praesertim in tam clara civitate, quin putet expetendam maxime dignitatem, sed vincit utilitas plerumque, cum subest ille timor ea neglecta ne dignitatem quidem posse retineri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 334:4)
alii autem habent deprecationem aut miserationem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 107:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION