-
videlicet, quod qui non olfaciunt, sed sensu eo a natura destituti sunt, non percipiant aut gustu distinguant cibum rancidum aut putridum, neque similiter alliatum aut rosatum, aut hujusmodi.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 276:4)
-
sit natura inquisita Communicatio Qualitatis absque Commistione Substantiae.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 277:2)
-
Denique magna est omnino praerogativa instantiarum constitutivarum, ut quae plurimum faciant et ad definitiones (praesertim particulares) et ad divisiones sive partitiones naturarum;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 278:1)
-
Itaque sunt tanquam primi et infimi gradus ad unionem naturae.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 280:4)
-
atque proinde veluti manu ducunt interdum ad axiomata sublimia et nobilia, praesertim illa quae ad mundi configurationem pertinent, potius quam ad naturas et formas simplices.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 280:7)
-
videlicet, organa sensuum et corpora quae pariunt reflexiones ad sensus esse similis naturae.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:6)
-
quarum pleraeque magis sunt lusus naturae quam seriae alicujus utilitatis versus scientias.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 288:4)
-
verum ad introspiciendam naturam parum aut nihil.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 288:6)
-
Illae enim sunt quae naturam uniunt, et constituere scientias incipiunt.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 288:8)
-
id est, reales et substantiales et immersas in natura, non fortuitas et ad speciem;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 289:3)
-
per antiperistasin, sive rejectionem naturae contrariae.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 292:4)
-
Eae sunt, quae ostendunt corpora in concreto, quae videntur esse extravagantia et quasi abrupta in natura, et minime convenire cum aliis rebus ejusdem generis.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 295:3)
-
Neque enim desistendum ab inquisitione donec proprietates et qualitates, quae inveniuntur in hujusmodi rebus quae possunt censeri pro miraculis naturae, reducantur et comprehendantur sub aliqua forma sive lege certa:
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 295:7)
-
ubi nunc contemplationes hominum non procedant ultra quam ut ponant hujusmodi res pro secretis et magnalibus naturae, et tanquam incausabilibus, et pro exceptionibus regularum generalium.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 295:10)
-
errores scilicet naturae, et vaga, ac monstra:
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 298:2)