라틴어 문장 검색

Sed quia mutatio causat relationem et causat relationis destructionem, ideo mutatio, quae est in rebus mobilibus, causa est, quod regulatum non sequitur regulam [et non sequitur ad ipsam], et quoad hoc est non regulatum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 11:2)
<14> Item, ab antiqua voluntate, inter quam et suum effectum non cadit transmutatio, non potest fieri novus effectus:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 37:1)
ab antiqua voluntate inter quam et suum effectum non cadit transmutatio, non potest fieri novus effectus, hoc solum verum est de voluntate a qua procedit effectus per transmutationem;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 86:3)
quoniam, si omnia principia alicuius effectus semper se haberent uno modo, ex eis non posset fieri effectus, cum prius non esset;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 27:2)
Maior patet, quia, si omnia principia immediata alicuius effectus naturalis semper fuissent in eadem dispositione, ex eis non posset ille effectus nunc esse, cum prius non esset.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 45:6)
Sit processio animae secundum effectum temporalem, utramque spiritus processionem, tam secundum efficaciam scilicet, quam secundum effectum a sanctis Patribus distinctam esse cognovimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:17)
Et si corpus illud vi aliqua extrinsecus impressa continuo perturbetur, innotescet cursus quam proxime, colligendo mutationes quas vis illa in punctis quibusdam inducit, & ex seriei analogia, mutationes continuas in locis intermediis aestimando.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. III. De motu Corporum in Conicis Sectionibus excentricis. 53:2)
sed nulla res causata est sufficiens causa alicuius sui effectus, quoniam a quo dependet essentia entis causati, ab eodem dependet omnis eius effectus, ergo primum ens oportet esse ens non habens aliam causam:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 13:10)
nam ut peccatum est patriam prodere, parentes violare, fana depeculari, quae sunt in effectu, sic timere, sic maerere, sic in libidine esse peccatum est etiam sine effectu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 41:5)
Quinta mutatio est transmutatio materiae in figuram membrorum, quam figuram non reciperet nisi esset humida et hanc mutationem facit vis formativa cordis vecta in locum membrorum per spiritum exsufflatum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:27)
Quo itaque modo Deus a seipso ad creaturas exire dicitur per benignitatis affectum sive effectum, cum hoc ipsum quod benignus est, aut benigne aliquid ex charitate agit, secundum affectum vel effectum quem in creaturis habeat, dicatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 50:1)
Motus autem veros ex eorum causis, effectibus & apparentibus differentijs colligere, & contra, ex motibus seu veris seu apparentibus, eorum causas & effectus, docebitur fusius in sequentibus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 43:15)
Oeconomici sic effectus provideri certius possunt, iis spectatis quae fieri possunt et forte necessitate praecepta plus pecuniae collocandi, ad effectus haud optatos expediendos, qui emendari possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 236:4)
Unde bene secundum effecta Pater et Filius priores Spiritu dicuntur, et quasi principium ejus, quia ex potentia moderante sapientia effectus gratiae descendit, ex quo etiam spiritus hoc loco appellatur, et prius potentiam et sapientiam esse oportet, ut postea aliud in effectum ducatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:3)
Cum ergo sint huiusce sideris, id est solis, duo maximi effectus, alter quo calore temperato iuvat mortalium vitam, alter quo iactu radiorum nonnumquam pestiferum virus inmittit, duo eademque cognomina circa singulos effectus propriis enuntia­tionibus signant, appellantes deum Ἰήϊον atque Παιᾶνα:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION