라틴어 문장 검색

Omnia inter se conexa et apta sunt, atque nos omnes homines ut fratres sororesque in mira quadam peregrinatione coniungimur, amore devincti, quem in unamquemque creaturam Deus infundit, et qui nos in vicem coniungit, blando affectu, fratri soli, sorori lunae, fratri flumini ac matri terrae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 123:7)
Ceterum politica locorum actio dirigi potest ad consumptiones demutandas, provehendam eiectamentorum rerumque iterum adhibitarum oeconomiam, certa genera tuenda et variam culturam satorum vicibus disponendam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 232:6)
Insuper, dum auget peculiares facultates quas Deus dedit ei, conversio oecologica inducit credentem ad explicandam eius fingendi capacitatem eiusque animi ardorem, ut perniciosas mundi vices absolvat, exhibens se “hostiam viventem, sanctam, Deo placentem” (Rom 12,1).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 280:7)
Ex hoc loco sumens initium, Nietzsche suam reprobationem adversus christianam doctrinam producet, quippe quae humanae exsistentiae vim extenuaverit, cum vitae novitatem vicemque adimeret.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 4:9)
In tot vitae vicibus aliis personis committimus nos, qui melius quam nos res noverunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 27:5)
nodos tenaces recta rumpit regula, infesta dissertantibus.
(프루덴티우스, Apotheosis, 머리말11)
inculto nam stirpe frutex vitiosus iniquis luxuriam virgis inhonesto effundere suco coeperat et nodos per acumina crebra ligabat.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 324)
luteum medicamen operta nox habuit, tenebras obducta uligo removit, insuper ostendit quonam caligo lavacro expurganda foret, variis Siloa refundit momentis latices, nec fluctum semper anhelat, sed vice distincta largos lacus accipit haustus.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3227)
agnus enim vice mirifica ecce leonibus imperitat, exagitansque truces aquilas per vaga nubila perque Notos sidere lapsa columba fugat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum46)
intrat pectora candidus pudica, quae templi vice consecrata rident postquam conbiberint Deum medullis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum5)
Inventor rutili, dux bone, luminis, qui certis vicibus tempora dividis, merso sole chaos ingruit horridum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae1)
intactus exim tertiae noctis vice monstri vomentis pellitur singultibus;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium31)
est quippe et illud grande virtutis genus, operire nudos, indigentes pascere, opem benignam ferre supplicantibus, unam paremquc sortis humanae vicem inter potentes atque egenos ducere.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium59)
sic aevi mortalis habet se mobilis ordo, sic variat natura vices:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2115)
"neve in spinosos incurrant semina vepres, aspera nam segetem surgentem vincula texunt ac fragiles calamos nodis rubus artat acutis;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2358)

SEARCH

MENU NAVIGATION