라틴어 문장 검색

Linearis numerus est a duobus inchoans adiecta semper unitate in unum eundemque ductum quantitatis explicata congeries, ut est id, quod subiecimus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De numero lineari 1:3)
Hi vero idcirco a ternario numero inchoant, quod latitudinis et superficiei solus ternarius principium est. In geometria quoque idem planius invenitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De planis rectilineis figuris, quodque earum triangulum principium sit 2:2)
Et omnis triangularis figura vel tetragoni vel pentagoni vel exagoni vel cuiuslibet, qui pluribus angulis continetur, si a medietate per singulos angulos lineae producantur, tot eum dividunt trianguli, quot ipsam figuram angulos habere contigerit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De planis rectilineis figuris, quodque earum triangulum principium sit 2:4)
Idem autem et in numeris fieri, sequens operis ordo monstrabit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De planis rectilineis figuris, quodque earum triangulum principium sit 2:11)
Dispositio triangulorum numerorum
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Dispositio triangulorum numerorum 1:1)
Est igitur primus triangulus numerus, qui in solis tribus unitatibus dissipatur secundum superficiei positionem, triangula scilicet descriptione, et post hunc quicunque aequalitatem laterum in trina laterum spatia segregant.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Dispositio triangulorum numerorum 2:1)
Ternarius vero, qui primus est opere et actu ipso triangulus, crescente unitate binarium numerum latus habebit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De lateribus triangulorum numerorum. 1:4)
Secundi vero trianguli, qui opere atque actu secundus est, id est senarii, crescente naturali numero in lateribus ternarius invenitur;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De lateribus triangulorum numerorum. 1:6)
Nascuntur autem trianguli disposita naturali quantitate numerorum, si prioribus semper multitudo sequentium congregetur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 1:1)
Disponatur enim naturalis numerus hoc modo:
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 1:2)
Huic si secundum adgregavero, qui in naturali numerorum dispositione descriptus est, id est binarium, primus mihi triangulus opere et actu nascitur, id est ternarius.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 3:2)
Si vero huic tertium ex naturali numero adiecero, secundus mihi opere et actu triangulus procreatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 3:3)
Huic vero si consequentem quaternarium superposuero, denarius explicatur, qui est tertius actu triangulus, quos per latera disponens ad superioris descriptionis exemplar cunctos triangulos numeros sine ullius dubitationis erroribus pernotabis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 3:5)
Et quantas ultimus numerus in se unitates habet, quem superioribus adgregabis, tot ipse, qui fit triangulus, unitates habebit in latere.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 3:6)
et idem in aliis cunctis, quot unitates habentem numerum superioribus adgregabis, tot unitatibus eius latera continebuntur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 3:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION