라틴어 문장 검색

In hac igitur coniunctione necesse est, ut semper, qui ultimus est coniugatorum numerorum, is quasi quodammodo basis sit. Cunctis enim latior invenitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 4:1)
Et qui ante ipsum numeri coniungantur, minores esse necesse est, usque dum ad unitatem detractio rata perveniat, quae puncti quodammodo et verticis obtineat locum.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 4:2)
Descriptis enim cunctis tetragonis, id est j iiij viiij xvj xxv xxxvj xlviiij lxiiij lxxxj c, si unitatem primam ex hac dispositione praesumam, erit mihi potestate et vi pyramis ipsa unitas, nondum etiam opere atque actu.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 4:6)
Sin vero his sequentes novem adiecero, fiet mihi quattuordecim numerorum forma pyramidis, quae per latera tribus unitatibus concludatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 4:8)
Atque huic si sequentem tetragonum xvj superponam, tricenaria mihi pyramidis forma producitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 4:9)
In his quoque omnibus pyramidis tot erunt unitates per latera, quantae in se numerorum adgregatae fuerint quantitates.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 4:10)
Tetragoni j iiij viiij xvj xxv xxxvj xlviiij lxiiij lxxxj c
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 5:1)
Pyramides a tetragonis j v xiiij xxx lv xcj cxl cciiij cclxxxv ccclxxxv
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 6:1)
Scire autem oportet, quae sint curtae pyramides, vel quae his curtae, vel quae ter curtae vel quater et deinceps secundum numerorum adiectionem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:1)
Haec autem est, ut si quis xvj tetragono adiciat viiij atque huic iiij et ab ulterioris sese unitatis adiectione suspendat.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:4)
Pyramidis equidem figura est, sed quoniam usque ad cacumen verticis non excrevit, curta vocabitur et habebit summitatem non iam punctum, quod unitas est, sed superficiem, quod est quilibet numerus secundum basis ipsius angulos porrectus atque ultimus adgregatus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:5)
Nam si tetragona fuerit basis, quadrata deminutione semper ascendit, et si pentagona basis, similiter, et si exagona, illa quoque ultima superficies erit exagona.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:6)
ut si a xvj tetragono proficiscens usque in novem terminum ponat neque excrescat ad quattuor.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:9)
Et quotcunque tetragoni defuerint, totiens eam curtam esse dicemus;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:10)
si vero duobus tetragonis deficitur, id est unitate et eo, qui sequitur, vocatur bis curta, quod Graeci δικολουρον appellant.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION