라틴어 문장 검색

si qui vetustiores invenientur et senes ante annos decem damnati, distribuamus illos in ea ministeria, quae non longe a poena sint.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 32 2:2)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Requirenti mihi Byzantiorum rei publicae impendia, quae maxima fecit, indicatum est, domine, legatum ad te salutandum annis omnibus cum psephismate mitti, eique dari nummorum duodena milia.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 431)
Rogavit enim testamento, ut hereditatem suam adirem cerneremque, ac deinde praeceptis quinquaginta milibus nummum reliquum omne Heracleotarum et Tianorum civitatibus redderem, ita ut esset arbitrii mei utrum opera facienda, quae honori tuo consecrarentur, putarem an instituendos quinquennales agonas, qui Traiani appellarentur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 75 2:1)
si non esse domi, quos des, causabere nummos, littera poscetur – ne didicisse iuvet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:286)
non mihi, sacrilegas meretricum ut persequar artes, cum totidem linguis sint satis ora decem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:291)
pertica suspensos portabat longa maniplos, unde maniplaris nomina miles habet, ergo animi indociles et adhuc ratione carentes mensibus egerunt lustra minora decem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권67)
nunc fruitur caelo, quod pennis ante petebat, et nitidus stellis quinque decemque micat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권291)
iamque decem menses, et puer ortus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권330)
"dulcis erat mercede labor, tempusque secutum, quod subito gratae frangeret artis opus ...1 adde quod aedilis, pompam qui funeris irent, artifices solos iusserat esse decem."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권426)
Sic magna fuit censuque virisque perque decem potuit tantum dare sanguinis annos, nunc humilis veteres tantummodo Troia ruinas et pro divitiis tumulos ostendit avorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 33:3)
nec male commissa est nobis fortuna reorum Usque decem deciens inspicienda viris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 142)
iamque decem lustris omni sine labe peractis, parte premor vitae deteriore meae, nec procul a metis, quas paene tenere videbar, curriculo gravis est facta ruina meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 811)
Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis, milia qui novies distat ab urbe decem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 102)
iamque decem vitae frater geminaverat annos, cum perit, et coepi parte carere mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1015)
grandibus accedunt tempore damna malis, paene decem totis aluit Poeantius annis pestiferum tumido vulnus ab angue datum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 28)

SEARCH

MENU NAVIGATION