라틴어 문장 검색

legati ea ab Tusculo praesidium orantes nuntiant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 403:2)
nuntiant in castra ceteri praecipitatum in insidias esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 462:1)
primo fides nuntiantibus fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 463:1)
advocati puellae, cum Verginium rei publicae causa dixissent abesse, biduo adfuturum si nuntiatum ei sit, iniquum esse absentem de liberis dimicare, postulant ut rem integram in patris adventum differat, lege ab ipso lata vindicias det secundum libertatem, neu patiatur virginem adultam famae prius quam libertatis periculum adire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 476:1)
itaque missi iuniores patrum in castra, quae tum in monte Vecilio erant, nuntiant decemviris ut omni ope ab seditione milites contineant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 530:1)
et immixti turbae militum togati, eadem illa querendo docendoque quanto visa quam audita indigniora potuerint videri, simul profligatam iam rem nuntiando Romae esse, insecutis qui Appium prope interemptum in exsilium abisse dicerent, perpulerunt ut ad arma conclamaretur vellerentque signa et Romam proficiscerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 539:2)
nuntiantur haec plebi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 589:2)
iam unicuique ex agris sua damna nuntiabuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 752:5)
et agrestium fuga spoliatique in agris et volnerati, foediora iis quae subiciebantur oculis nuntiantes, totam urbem ira implevere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 764:2)
quod ubi Romam est nuntiatum, extemplo M. Geganius consul cum exercitu profectus tria milia passuum ab hoste locum castris cepit praecipitique iam die curare corpora milites iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 106:2)
Volscus imperator, qui ad eam diem non commeatu praepalato sed ex populatione agrorum rapto in diem frumento aluisset militem, postquam saeptus vallo repente inops omnium rerum erat, ad conloquium consule evocato, si solvendae obsidionis causa venerit Romanus, abducturum se inde Volscos ait.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 110:1)
ceterum magis vis morbi ingravescens curae erat terroresque ac prodigia, maxime quod crebris motibus terrae ruere in agris nuntiabantur tecta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 228:1)
tumultus causa fuit, quem ab Aequis et Volscis Latini atque Hernici nuntiarant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 275:1)
inde fumo, ut convenerat, datum signum ubi conspectum ab dictatore est, exclamat capta hostium castra nuntiarique passim iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 298:1)
iam non solum qui ad id missi erant rettulerant imminere Volscum bellum, sed legati quoque ab Latinis et Hernicis nuntiabant non ante unquam Volscos nec ducibus legendis nec exercitui scribendo intentiores fuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 399:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION