라틴어 문장 검색

patrem occidit Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 14장 1:1)
sin autem sic agetis ut arguatis aliquem patrem occidisse neque dicere possitis aut qua re aut quo modo, ac tantum modo sine suspicione latrabitis, crura quidem vobis nemo suffringet, sed, si ego hos bene novi, litteram illam cui vos usque eo inimici estis ut etiam Kal.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 20장 2:8)
de parricidio causa dicitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 2:3)
ratio ab accusatore reddita non est quam ob causam patrem filius occiderit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 2:4)
quod in minimis noxiis et in his levioribus peccatis quae magis crebra et iam prope cotidiana sunt vel maxime et primum quaeritur, quae causa malefici fuerit, id Erucius in parricidio quaeri non putat oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 3:1)
cum neque servus quisquam reperiretur neque liber ad quem ea suspicio pertineret, id aetatis autem duo filii propter cubantes ne sensisse quidem se dicerent, nomina filiorum de parricidio delata sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 23장 1:2)
haec magnitudo malefici facit ut, nisi paene manifestum parricidium proferatur, credibile non sit, nisi turpis adulescentia, nisi omnibus flagitiis vita inquinata, nisi sumptus effusi cum probro atque dedecore, nisi prorupta audacia, nisi tanta temeritas ut non procul abhorreat ab insania.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 3:1)
agitur de parricidio quod sine multis causis suscipi non potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 26장 3:2)
quo modo occidit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 27장 1:1)
Roscius occiditur, cum in agro Amerino esset filius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 28장 1:6)
et tamen causa de parricidio dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 28장 1:14)
eius modi tempus erat' inquit 'ut homines volgo impune occiderentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 2:2)
volgo occidebantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 2:6)
ita neque ad crimen parricidi neque ad eum qui causam dicit pertinebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 4:5)
Roscium occiderit, is ad quem morte eius divitiae venerint, an is ad quem mendicitas, is qui antea tenuis fuerit, an is qui postea factus sit egentissimus, is qui ardens avaritia feratur infestus in suos, an is qui semper ita vixerit ut quaestum nosset nullum, fructum autem eum solum quem labore peperisset, is qui omnium sectorum audacissimus sit, an is qui propter fori iudiciorumque insolentiam non modo subsellia verum etiam urbem ipsam reformidet, postremo, iudices, id quod ad rem mea sententia maxime pertinet, utrum inimicus potius an filius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 31장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION