라틴어 문장 검색

eodem et dictator alia parte copias admovet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 310:2)
ad quem tumultum obstupefacti qui adversus Fabium urbem infimam tuebantur locum dedere scalas admovendi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 657:1)
nunquam deos ipsos admovere nocentibus manus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 136:2)
aut enim passuros inultam iniuriam Romanos, ne novo bello se onerarent, aut exiguo eoque parum valido exercitu persecuturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 183:1)
namque delecti ex omni exercitu iuvenes pure lautis corporibus, candida veste, quibus deportanda Romam regina Iuno adsignata erat, venerabundi templum iniere primo religiose admoventes manus, quod id signum more Etrusco nisi certae gentis sacerdos attractare non esset solitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 255:1)
et quo id aequiore animo de plebe multitudo ferret, senes triumphales consularesque simul se cum illis palam dicere obituros nec his corporibus quibus non arma ferre, non tueri patriam possent, oneraturos inopiam armatorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 437:1)
nihil tamen tot onerati atque obruti malis flexerunt animos quin, etsi omnia flammis ac ruinis aequata vidissent, quamvis inopem parvumque quem tenebant collem libertati relictum virtute defenderent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 464:1)
unde cum responsum allatum esset nihil suae potestatis esse, Etruscos moenia custodiasque portarum tenere, primo populationibus agri terror est oppidanis admotus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 105:1)
deinde, postquam deditionis quam societatis fides sanctior erat, fascibus sarmentorum ex agro conlatis ductus ad moenia exercitus completisque fossis scalae admotae, et clamore primo impetuque oppidum capitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 106:1)
bellum itaque Volscum, grave per se, oneratum Latinorum atque Hernicorum defectione, in speciem causae iactatum ut maior potestas quaereretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 120:2)
quid cum plebe adgredimur eum quem per ipsam plebem tutius adgredi est ut suis ipse oneratus viribus ruat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 204:2)
itaque tantos pudor stimulos admovit, ut ruerent in hostium tela alienatis a memoria periculi animis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 147:2)
fusum inde ad oppidum persecuti, cum iam scalas moenibus admoverent, in deditionem urbem acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 163:2)
oneratique telis Galli, quibus aut corpora transfixa aut praegravata inhaerentibus gerebant scuta, cum cursu paene in adversum subissent, primo incerti restitere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 237:1)
itaque aggerem et vineas egit turresque muro admovit, quarum usum forte oblata opportunitas praevertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 234:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION