라틴어 문장 검색

hunc Aristonem Carthagine obversantem non prius amici quam inimici Hannibalis, qua de' causa venisset, cognoverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 682:1)
deinde in senatu quidam nihil actum esse dicere exilio Hannibalis si absens quoque novas moliri res et sollicitando animos hominum turbare statum civitatis posset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 684:1)
Aristonem quendam, Tyrium advenam, instructum mandatis ab Hannibale et rege Antiocho venisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 685:1)
legati Carthaginiensium nuntiaverunt Hannibalem qui ad Antiochum confugerat bellum cum eo moliri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIV Periocha13)
temptaverat autem Hannibal per Aristonem Tyrium sine litteris Carthaginem missum ad bellandum Poenos concitare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIV Periocha14)
accedebat quod alter decimum iam prope annum adsiduus in oculis hominum fuerat, quae res minus verendos magnos homines ipsa satietate facit, consul iterum post devictum Hannibalem censorque fuerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 100:1)
adiciebat de duce Hannibale, nato adversus Romanos hoste, qui plures et duces et milites eorum occidisset quam quot superessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 135:1)
Villius cum Pisidiae bello occupatum esse regem audisset, Ephesum profectus, dum paucos ibi moratur dies, dedit operam ut cum Hannibale, qui tum ibi forte erat,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 152:2)
iis colloquiis aliud quidem actum nihil est, secutum tamen sua sponte est, velut consilio petitum esset, ut vilior ob ea regi Hannibal et suspectior ad omnia fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 155:1)
Claudius, secutus Graecos Acilianos libros, P. Africanum in ea fuisse legatione tradit eumque Ephesi collocutum cum Hannibale, et sermonem unum etiam refert:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 156:1)
quaerenti Africano, quem fuisse maximum imperatorem Hannibal crederet, respondisse Alexandrum Macedonum regem, quod parva manu innumerabiles exercitus fudisset quodque ultimas oras, quas visere supra spem humanam esset, peragrasset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 157:1)
Hannibalem quoque sine mora mittendum in Africam esse ad distringendos Romanos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 206:3)
Hannibal non adhibitus est in consilium, propter colloquia cum Villio suspectus regi et in nullo postea honore habitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 208:1)
proinde cum de bello Romano cogitabis, inter primos amicos Hannibalem habeto;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 213:3)
non movit modo talis oratio regem, sed etiam reconciliavit Hannibali.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 214:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION