라틴어 문장 검색

Is enim, in quinta historiarum suarum bellum Iudaicum exorsus ab origine gentis, etiam de ipsa tam origine quam de nomine et religione gentis quae voluit argumentatus Iudaeos refert Aegypto expeditos sive, ut putavit, extorres vastis Arabiae in locis aquarum egentissimis, cum siti macerarentur, onagris, qui forte de pastu potum petituri aestimabantur, indicibus fontis usos ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem consecrasse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 2:1)
Nec mirum si ex cognominibus nata sunt nomina, cum contra et cognomina ex propriis sint tracta nominibus, ut ab Aemilio Aemilianus, a Servilio Servilianus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 27:1)
Robertus, filius Gerardi, Reymundus cognomine Pellez, Bonwankerus de Capis castello, Milo quoque cognomine Lover miles fortissimus, Stephanus de Albemarla, filius Udonis comitis de Campania, Waltherus de Dromedart, et ejus filius Bernardus dilectissimus, in omni facto et forma delectabilis;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 46:4)
non, si mihi hoc Corvini cognomen dis auctoribus homines dedistis, Publicolarum vetustum familiae nostrae cognomen memoria excessit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 353:1)
Quoniam autem de generibus columnarum origines et inventiones supra sunt scriptae, non alienum mihi videtur isdem rationibus de ornamentis eorum, quemadmodum sunt prognata et quibus principiis et originibus inventa, dicere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장1)
postea Gai Caesaris et deinde Augusti cognomen assumpsit, alterum testamento maioris auunculi, alterum Munati Planci sententia, cum quibusdam censentibus Romulum appellari oportere quasi et ipsum conditorem urbis, praeualuisset, ut Augustus potius uocaretur, non tantum nouo sed etiam ampliore cognomine, quod loca quoque religiosa et in quibus augurato quid consecratur augusta dicantur, ab auctu uel ab auium gestu gustuue, sicut etiam Ennius docet scribens:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 7장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION