라틴어 문장 검색

" Qui inponens capiti meo manum, cum uerbis benedictionis, rediit ad orandum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI. 1:15)
Talia dicens, sine uiatico salutis obiit, et corpus eius in ultimis est monasterii locis humatum, neque aliquis pro eo uel missas facere, uel psalmos cantare, uel saltim orare praesumebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIV. 1:7)
magisque in officina sua die noctuque residere, quam ad psallendum atque orandum in ecclesia, audiendumque cum fratribus uerbum uitae concurrere consuerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIV.8)
Non ego, totus abesset amor, sed mutuus esset, Orabam, nec te posse carere velim.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 235)
Per uos, auctores huius mihi carminis, oro Castaliamque umbram Pieriosque lacus, ite domum cultumque illi donate libellum, sicut erit:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 17)
saepe ex iniuria postmodum gratiam ortam, eoque melioribus usuras viris, quod adnisurus pro se quisque sit ut, cum suam vicem functus officio sit, parentium etiam patriaeque expleat desiderium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 108:2)
duplicique victoria ovantem Romulum Hersilia coniunx precibus raptarum fatigata orat ut parentibus earum det veniam et in civitatem accipiat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 120:2)
orabat deinde, ne se, quem paulo ante cum egregia stirpe conspexissent, orbum liberis facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 276:3)
Servio propere accito cum paene exsanguem virum ostendisset, dextram tenens orat ne inultam mortem soceri, ne socrum inimicis ludibrio esse sinat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 423:1)
cum pavida ex somno mulier nullam opem, prope mortem imminentem videret, tum Tarquinius fateri amorem, orare, miscere precibus minas, versare in omnes partes muliebrem animum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 595:1)
dicere deinde incipientem primores civitatis circumsistunt, eadem multis precibus orant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 21:2)
orare maxime Veientes Tarquiniensesque, ne ex se ortum, eiusdem sanguinis, extorrem, egentem ex tanto modo regno cum liberis adulescentibus ante oculos suos perire sinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 54:1)
ibi miscendo consilium precesque nunc orabant ne se, oriundos ex Etruscis, eiusdem sanguinis nominisque, egentes exsulare pateretur, nunc monebant etiam ne orientem morem pellendi reges inultum sineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 88:3)
proinde si salvam esse vellet Romam, ut patiatur liberam esse orare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 164:1)
at vero curia maesta ac trepida ancipiti metu et ab cive et ab hoste Servilium consulem, cui ingenium magis populare erat, orare ut tantis circumventam terroribus expediret publicam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 258:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION