라틴어 문장 검색

prout ad quemque venere, aluntur, prodigi alieni, contemptores sui, donec exsanguis senectus tam durae virtuti impares faciat.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 31장 5:2)
minus triennium in ea legatione detentus ac statim ad spem consulatus revocatus est, comitante opinione Britanniam ei provinciam dari, nullis in hoc ipsius sermonibus, sed quia par videbatur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 9장 6:1)
contractisque legionum vexillis et modica auxiliorum manu, quia in aequum degredi Ordovices non audebant, ipse ante agmen, quo ceteris par animus simili periculo esset, erexit aciem.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 18장 3:2)
soli omnium opes atque inopiam pari adfectu concupiscunt.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 30장 5:3)
nam post conditam urbem octingentos et viginti prioris aevi annos multi auctores rettulerunt, dum res populi Romani memorabantur pari eloquentia ac libertate:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장2)
supremae clarorum virorum necessitates fortiter toleratae et laudatis antiquorum mortibus pares exitus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 3장4)
ceterum utraque caedes sinistre accepta, et inviso semel principi seu bene seu male facta parem invidiam adferebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 7장4)
proximae tamen Germanicis exercitibus Galliarum civitates non eodem honore habitae, quaedam etiam finibus ademptis pari dolore commoda aliena ac suas iniurias metiebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 8장4)
est tibi frater pari nobilitate, natu maior, dignus hac fortuna nisi tu potior esses.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 15장6)
nocuit antiquus rigor et nimia severitas, cui iam pares non sumus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 18장10)
neque illis iudicium aut veritas, quippe eodem die diversa pari certamine postulaturis, sed tradito more quemcumque principem adulandi licentia adclamationum et studiis inanibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 32장2)
pro consule Africam moderate, iam senior citeriorem Hispaniam pari iustitia continuit, maior privato visus dum privatus fuit, et omnium consensu capax imperii nisi imperasset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 49장11)
merito dubitasse Verginium equestri familia, ignoto patre, imparem si recepisset imperium, tutum si recusasset:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장14)
rexere legati legionum, pares iure, Coelius audendo potentior.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 60장5)
in Othonem ac Vitellium odium par, ex Vitellio et metus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 64장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION