라틴어 문장 검색

Cavenda etiam est gloriae cupiditas, ut supra dixi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 89:4)
Ad rem gerendam autem qui accedit, caveat, ne id modo consideret, quam illa res honesta sit, sed etiam ut habeat efficiendi facultatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 95:3)
Quare expetenda quidem magis est decernendi ratio quam decertandi fortitudo, sed cavendum, ne id bellandi magis fuga quam utilitatis ratione faciamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 104:1)
Quod genus peccandi vitandum est etiam in rebus urbanis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 109:10)
Cavendum est etiam, ne maior poena quam culpa sit, et ne isdem de causis alii plectantur, alii ne appellentur quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 115:1)
Isdemque temporibus cavendum est, ne assentatoribus patefaciamus auris neve adulari nos sinamus, in quo falli facile est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 118:2)
Atque etiam cum relaxare animos et dare se iucunditati volent, caveant intemperantiam, meminerint verecundiae, quod erit facilius, si ne in eius modi quidem rebus maiores natu nolent interesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 157:5)
Nihil autem magis cavendum est senectuti, quam ne languori se desidiaeque dedat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 158:3)
Ergo et a forma removeatur omnis viro non dignus ornatus, et huic simile vitium in gestu motuque caveatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 167:2)
Cavendum autem est, ne aut tarditatibus utamur in ingressu mollioribus, ut pomparum ferculis similes esse videamur, aut in festinationibus suscipiamus nimias celeritates, quae cum fiunt, anhelitus moventur, vultus mutantur, ora torquentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 168:1)
quod assequemur, si cavebimus, ne in perturbationes atque exanimationes incidamus, et si attentos animos ad decoris conservationem tenebimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 168:4)
Cavendum autem est, praesertim si ipse aedifices, ne extra modum sumptu et magnificentia prodeas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 180:1)
Tertium est, ut caveamus, ut ea, quae pertinent ad liberalem speciem et dignitatem, moderata sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 181:2)
Nam in iure cavere [, consilio iuvare,] atque hoc scientiae genere prodesse quam plurimis vehementer et ad opes augendas pertinet et ad gratiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 87:2)
Quam ob rem ne sit aes alienum, quod rei publicae noceat, providendum est, quod multis rationibus caveri potest, non, si fuerit, ut locupletes suum perdant, debitores lucrentur alienum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 111:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION