라틴어 문장 검색

Nos Jerusalem, civitatem sanctam et locum desiderati sepulcri sanguine nostro redemimus, et assidue pro [0600D] sanctorum defensione pondera laborum et bellorum portamus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 121:6)
Verum rex non ultra patriarchae responsionem et asperitatem ferens, et ipse dure et impatienter locutus fuisse perhibetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 123:1)
Si autem mortiet contritioni destinati sumus, fiduciam et spem habeamus, quia, si corpus nostrum pro nomine Jesu et sanctis Jerusalem nunc in praesenti [0604D] saeculo occidi permiserimus, in futuro animas nostras in vitam aeternam una cum fratribus nostris, hesterno praelio pro Christo jugulatis et attritis, conservare poterimus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 137:13)
Si qui vero de Provincialibus praecorrebant, quingenti iniquam seu ducenti vel trecenti ad investigandos cibos, circumventi a Turcis, in momento occidebantur, quos subsequens exercitus quotidie detruncatos reperisse perhibetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 22:4)
Et ecce, primo noctis facto silentio, idem comes Reymundus, nescio qua formidine correptus et vitae diffisus, cum omnibus suis et cunctis Turcopolis imperatoris, equos frenis ac sellis stravit, fugamque iniit, ac tota nocte illa fugiendo, iter per montana et invia loca accelerans, ad castellum imperatoris, Pulveral nomine, venisse perhibetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 34:9)
Hartwigus de Sancto Medardo captus teneretur, et plurimi, quos singulatim longum esset narrare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 70:2)
et per quindecim dies ante sanctum Pascha Joppen venientes, per dies octo, et ipsa solemni die Palmarum illic morati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 88:4)
In qua septem [0625A] dies commorantes, et Sabbato sancti Paschae ignem de coelo operientes, sanctam civitatem in orationibus et eleemosynis perlustraverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 88:6)
Fuerunt autem naves Christianorum, qui perierunt, trecentae, quarum decima pars vix salvata fuisse perhibetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 36:5)
Deinde permagna regis precatio ad universos facta est, quatenus causa Dei et sanctorum Jerusalem, civitatem Ptolemaidem, quam nunc vocant Acram, exercitu navali in mari obsidentes oppugnarent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 54:2)
Quos plurimo equestri luctamine provocantes, et temerario ausu copias illorum impetentes, novissime medio agmine nimiae gentis permisti, nequaquam ab his extorqueri aut redire potuerunt, quousque Otho inimicorum armis exstinctus cum quinque fratribus ibidem fuisse perhibetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 60:4)
ubi tentoriis locatis, in crepidine alvei pernoctasse perhibentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:7)
et pariter admistis viribus et copiis suis eosdem fugientes insecutus, per totam diem in caede et captione illorum indeficienter laborasse perhibetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 90:4)
Post haec celebratis octo diebus sancti Paschae ritu et honore Christianorum, Tankradus readunatis sociis et viribus, Femiam descendit, undique machinas et mangenas applicans, ut sic forte superata civitas in [0663D] manu sua, et non in manu Brodoan, redderetur, et cives cum traditore punirentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 38:7)
Christiani vero pedites, qui illic ad resistendum processerant, septem decollati fuisse perhibentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 68:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION