라틴어 문장 검색

Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei (Luc.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 6:14)
Quam gaudeo cum aliquos mites ac sapientes diu vivere video, cum virgines castas, viduas graves aspicio longaevas, velut quamdam incanam Ecclesiae curiam quae praetendat ipso quodam vultu et specie gravitatis quod revereantur, quod imitentur, quo ad omnem morum gratiam colorentur!
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:9)
Non enim ipsis gaudeo, cum vivendo multa subeant taedia saeculi hujus, sed quia prosunt pluribus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:10)
A Deo justos audiri etiam mortuos, quod nimirum ei vivant, et peccatores mortui sint.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 1:4)
Illa te majore auctoritate arguit, quam si frater viveret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 4:12)
quia Deus justos suos audit etiam mortuos, quoniam Deo vivunt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 6:3)
Et merito pro viventibus habentur;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 6:4)
quoniam etiam si videantur vivere, miseriores tamen sunt omnibus mortuis, carnem suam sicut tumulum circumferentes, cui infelicem infoderunt animam suam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 6:8)
Metus vero qui hanc vitam viventibus frequenter ingruunt, moestitiae, dolores, gemitus, diversique cruciatus, gravitatum, et aegritudinum vulnera plurimas etiam mortes generi humano inferunt, ut ista mors remedium esse videatur, non poena.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:6)
Inseritur hoc loco dogma de incorruptione animae, quod ipsa vera et beata vita sit, quam unusquisque bene conscius vivit multo purius ac beatius, cum hujus carnis anima nostra deposuerit involucrum, et quodam carcere isto fuerit absoluta corporeo;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 4:1)
Erratis, qui putatis hic esse omnem vivendi gratiam:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:5)
eo quod vixit in metu, et prolixum spatium multo cucurrit et infructuoso labore, qua poena nihil gravius quam ut quis ipse sibi majorum causa poenarum sit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:8)
Non permanebit spiritus meus in hominibus, quia carnes sunt (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 3:2)
Hic ergo spiritus datur hominibus, sed non permanet.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 3:8)
Qua autem ratione non permanet, causa proditur, quia caro sunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION