라틴어 문장 검색

Stratophanes Ego minam auri fero supplicium damnis ad amicam meam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 11)
Stultus atque insanus damnis certant:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 1124)
Cumque timenda timet, mens somniat ipsa timores, Saepe novos fingitque metus, damnique timore Damna luit, damnique malum formidine pensat:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:8)
Qua certe fraude potius quam stratagemate oppidum Damnum captum est, et urbs Brugarum damno affecta, magna cum civium constristatione.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 10:11)
"non flectitur umquam a coeptis damnumque putat si temporis iras vel per damna timet, qua dicam gente creatum quem Scytha non patior?"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 221)
scies non damnum in is molestum esse, sed opinionem damni.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 10:5)
' neque enim is qui hoc iudicium dedit, de ceteris damnis ab lege Aquilia recedit, in quibus nihil agitur nisi damnum, qua de re praetor animum debet advertere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 17장 2:3)
nec Pelea damna movebant, sed, memor admissi, Nereida conligit orbam damna sua inferias exstincto mittere Phoco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 45:2)
et ut recognoscant quomodo tanti viri perditio omni eorum damno et combustioni nequaquam possit comparari et appretiari, et in tanti militis decollatione non ultra Ascalonitas damna sua velle recordari aut dolere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:22)
8. Patriarcha Bartholomaeus peculiarem in modum necesse esse dixit, ut unusquisque veniam exoret propria de ratione terrarum orbis vastandi, quia “unusquisque nostrum perinde ac exiguis inferendis naturae damnis dat operam”, ad agnoscendum vocamur “nostrum parvum aut magnum opus, quod ad damnum vastationemque ambitus confert”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION