라틴어 문장 검색

postremo non tantum ab odio sed etiam aviditate praedae ea facinora fiebant, quia negotiandi ferme causa argentum in zonis habentes in commeatibus erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 360:1)
multa facinora Acraephiae et Coroneae facta inveniebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 362:4)
sed quid ista sunt prae iis quae a te tuisque cotidie alia super alia facinora eduntur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 382:2)
in occulto coqui quod mox in omnium perniciem erupturum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 685:3)
ceterum adeo suspensa omnia in Liguribus se habere, ut abscedi inde sine pernicie sociorum et damno rei publicae non posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 56:2)
quo carior acceptiorque omnibus erat, eo mors eius suspectior fuit, gravem successorem eum instare senectuti suae patrem credentem per spadones quosdam, talium ministeriis facinorum acceptos regibus, veneno sustulisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 168:1)
eam quoque causam clandestino facinori adiciebant, quod Seleuco filio Lysimachiam dedisset, Antiocho quam similem daret sedem, ut procul ab se honore eum quoque ablegaret, non habuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 169:1)
si quid tamen aequi se habere arbitrarentur, quanto esse satius Romam mittere legatos, seu disceptare seu rogare senatum mallent, quam populum Romanum cum Antiocho lanistis Aetolis non sine magno motu generis humani et pernicie Graeciae dimicare?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 389:1)
sed quem diem patrando facinori statuerat, eo paulisper cum tyranno vectatus cum ad suos concessisset, tum equitibus ab domo secum missis agenda inquit res est, iuvenes, audendaque quam me duce impigre exequi iussi estis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 423:1)
sed, ut oportuit in consilio fraude , omnia in maturandam perniciem eorum, qui fecerant, sunt acta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 433:1)
huic operi intentis supervenit Q. Antonius a praetore missus, qui castigata pertinacia eorum maiorem curam Romanis quam illis ostenderet esse, ne in perniciem urbis pugnaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 368:1)
cum signa in urbem inferrentur et pronuntiasset praetor parci se deditis velle, clamor undique est sublatus, indignum facinus esse, Phocaeenses, numquam fidos socios, semper infestos hostes, impune eludere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 371:1)
minae exinde erant, in perniciem suam caecos ruere ni dicto parerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 489:1)
ubi cum stativa essent, facinus memorabile a captiva factum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 296:1)
ex quo in promiscuo sacra sint et permixti viri feminis, et noctis licentia accesserit, nihil ibi facinoris, nihil flagitii praetermissum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 136:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION