라틴어 문장 검색

pauca admodum vi tractata quo ceteris quies esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 9장13)
etenim Augustus paucis ante annis, cum Tiberio tribuniciam potestatem a patribus rursum postularet, quamquam honora oratione, quaedam de habitu cultuque et institutis eius iecerat quae velut excusando exprobraret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 10장18)
Postremo promptis iam et aliis seditionis ministris velut contionabundus interrogabat cur paucis centurionibus paucioribus tribunis in modum servorum oboedirent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장1)
Blaesus paucos, maxime praeda onustos, ad terrorem ceterorum adfici verberibus, claudi carcere iubet;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 21장2)
id militaris animos altius coniectantibus praecipuum indicium magni atque inplacabilis motus, quod neque disiecti nec paucorum instinctu, set pariter ardescerent, pariter silerent, tanta aequalitate et constantia ut regi crederes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 32장11)
paucioribus Drusum et finem Illyrici motus laudavit, sed intentior et fida oratione.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 52장4)
hosti facile excidium et paucos ac semermos cogitanti sonus tubarum, fulgor armorum, quanto inopina tanto maiora offunduntur, cadebantque, ut rebus secundis avidi, ita adversis incauti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 68장6)
erat is in exercitu cognomento Flavus, insignis fide et amisso per vulnus oculo paucis ante annis duce Tiberio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 9장3)
si contio vocetur, illic quoque quae pauci incipiant reliquos adstrepere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 12장6)
victa est sine dubio lex, sed neque statim et paucis suffragiis, quo modo etiam cum valerent leges vincebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 51장5)
igitur paucos dies insumpsit reficiendae classi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 53장3)
postremo paucis familiarium adhibitis sermo coeptus a Caesare, qualem ira et dissimulatio gignit, responsum a Pisone precibus contumacibus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 57장5)
illic paucos dies componendo animo insumit, violenta luctu et nescia tolerandi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 1장2)
igitur paucis familiarium adhibitis minas accusantium et hinc preces audit integramque causam ad senatum remittit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 10장9)
relatus domum, tamquam defensionem in posterum meditaretur, pauca conscribit obsignatque et liberto tradit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 15장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION