라틴어 문장 검색

Modicus fasciculorum numerus resolutus in extrema parte areae colligetur, quem per longissimum eius mediumque spatium tres vel quattuor homines promoveant pedibus et baculis furcisve contundant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 13:1)
In quadratum pedem seruntur grana sex eius seminis Arcturo exoriente, quod est ultimo mense Februario, circa sextum aut quintum Kalendas Martias;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 21:2)
Deinde vetus stercus inicito, atque ita mense ultimo Aprili serito tantum, quantum ut singuli cyathi seminis locum occupent decem pedum longum et quinque latum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 27:1)
isque bipalio prius subigi debet, quae est altitudo pastinationis, cum in duos pedes et semissem convertitur humus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 5장 3:3)
ac deinde tripedaneis relictis spatiis, per quae semina excolantur, in singulis ordinibus, qui ducenos quadragenos pedes obtinent,sesceni malleoli pangendi sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 5장 3:4)
Nam et Cicero testis est Romanum fuisse civem Naevium Pollionem pede longiorem quam quemquam longissimum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 8장 2:3)
pedes ad gressum compositos, bracchia ad complexum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 9:3)
hac vitium genera figuravit, quibus eadem ipsa mater ac parens primum radices velut quaedam fundamenta iecit, ut iis quasi pedibus insisterent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 11:2)
Quibus autem mos est scrobibus deponere, fere per tres longitudinis, perque duos pedes in altitudinem cavato solo, quantum latitudo ferramenti patitur, malleolos utrimque iuxta latera fossarum consternunt, et adversis scrobium frontibus curvatos erigunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 2:1)
quae faciunt in eadem linea intermissis totidem pedum scamnis, dum peragant ordinem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 2:3)
Et si fossore tantum terra versetur, minimum est quinque pedum interordinium, septem maximum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 3:2)
sin bubus et aratro, minimum est septem pedum, satis amplum decem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 3:3)
Nonnulli tamen omnem vitem per denos pedes in quincuncem disponunt, ut more novalium terra transversis adversisque sulcis proscindatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 4:1)
Avarius quidam dupondio et dodrante altum sulcum, latum pedum quinque faciunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 5:1)
Campestris locus alte duos pedes et semissem infodiendus est, acclivis regio tres;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION