라틴어 문장 검색

ibi primo impedimentis et equitatu in medium receptis circumdati pedites haud difficulter impetus incursantium Numidarum arcebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 516:1)
pedestris inde acies ex equitatu repente in hostium equites incurrit, iaculaque cum impetu alia super alia emittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 52:1)
inde equitatu quoque superior Romana res fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 54:1)
C. Nero propraetor cum equitibus sex legionum via quae Suessulam fert, C. Fulvius Flaccus legatus cum sociali equitatu constitit e regione Volturni amnis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 64:3)
quorum corporibus cum oppleta fossa esset, velut aggere aut ponte iniecto transitum hostibus dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 76:1)
et Hannibal, postquam cohortis Hispanorum stragem vidit summaque vi castra hostium defendi, omissa oppugnatione recipere signa et convertere agmen peditum obiecto ab tergo equitatu, ne hostis instaret, coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 80:1)
inde praeter Interamnam Aquinumque in Fregellanum agrum ad Lirim fluvium ventum, ubi intercisum pontem a Fregellanis morandi itineris causa invenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 118:1)
Hannibal, infestius perpopulato agro Fregellano propter intercisos pontis, per Frusinatem Ferentinatemque et Anagninum agrum in Labicanum venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 126:1)
itaque immisit equites summoverique atque in castra redigi hostium equitatum iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 133:2)
cum hoc equitatu nocte Teanum profectus, prima luce portam intravit atque in forum perrexit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 211:1)
ne tum quidem suspecta fraus cum esset, data venia eius diei, extemploque Hasdrubal cum equitatu elephantisque castris egressus sine ullo tumultu in tutum evasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 247:1)
nec deinde umquam Poenus, quo longe plurimum valuerat, equitatu superior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 534:2)
ipse cum Muttinis equitatu provinciam peragrabat, ut viseret agros cultaque ab incultis notaret et perinde dominos laudaret castigaretque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 132:1)
tum in fugientes equitatum inmittit Marcellus, nec ante finis sequendi est factus quam in castra paventes conpulsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 224:1)
orbum a patre relictum, apud maternum avum Galam, regem Numidarum, eductum, cum avunculo Masinissa, qui nuper cum equitatu subsidio Carthaginiensibus venisset, in Hispaniam traiecisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 313:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION