라틴어 문장 검색

hunc sibi ex animo scrupulum qui se dies noctesque stimulat ac pungit ut evellatis postulat, ut ad hanc suam praedam tam nefariam adiutores vos profiteamini.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 2장 2:7)
qui ex civitate in senatum propter dignitatem, ex senatu in hoc consilium delecti estis propter severitatem, ab his hoc postulare homines sicarios atque gladiatores, non modo ut supplicia vitent quae a vobis pro maleficiis suis metuere atque horrere debent verum etiam ut spoliis ex hoc iudicio ornati auctique discedant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 3장 1:5)
pro quo mori ipsum, si res postularet, iura divina atque humana cogebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 13장 3:6)
Roscius postulavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 28장 2:11)
etiam nunc ut ex eis quaeratur ego postulo, hic orat atque obsecrat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 28장 2:17)
neque enim id facerem, nisi necesse esset, et id erit signi me invitum facere, quod non persequar longius quam salus huius et mea fides postulabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 30장 1:8)
dixi iam antea saepe numero postulatos esse ab istis duos servos in quaestionem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 41장 1:2)
' postulabant homines nobilissimi atque integerrimi nostrae civitatis quos iam antea nominavi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 41장 1:6)
postulabant autem pro homine miserrimo atque infelicissimo qui vel ipse sese in cruciatum dari cuperet, dum de patris morte quaereretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 41장 1:8)
res porro abs te eius modi postulabatur ut nihil interesset, utrum eam rem recusares an de maleficio confiterere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 41장 2:1)
dixi initio, iudices, nolle me plura de istorum scelere dicere quam causa postularet ac necessitas ipsa cogeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 42장 2:3)
Nisi oculis videritis insidias Miloni a Clodio esse factas, nec deprecaturi sumus ut crimen hoc nobis propter multa praeclara in rem publicam merita condonetis, nec postulaturi ut, quia mors P. Clodi salus vestra fuerit, idcirco eam virtuti Milonis potius quam populi Romani felicitati adsignetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 2장 3:2)
divisa sententia est postulante nescio quo - nihil enim necesse est omnium me flagitia proferre - sic reliqua auctoritas senatus empta intercessione sublata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 6장6)
contulit se ad eius competitores, sed ita totam ut petitionem ipse solus etiam invitis illis gubernaret, tota ut comitia suis, ut dictitabat, umeris sustineret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 3:3)
tu me tibi iratum, Sexte, putas, cuius tu inimicissimum multo crudelius etiam punitus es, quam erat humanitatis meae postulare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION