라틴어 문장 검색

iamque potestates priscus discriminat ordo iustitiae, quas ante pares effecerat una nube timor.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:10)
quae tanta potestas?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De quadriga marmorea7)
tum purpura primum inferior virtute fuit meruitque repulsam obvia maiestas.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae45)
magnum delata potestas, maiorem contempta probat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae47)
Quae tibi, saeve puer, non est permissa potestas?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete28)
inflexit soceros et maiestate petendi texit pauperiem nominis umbra tui.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam16)
Ut stetit ante ducem discussas Roma per auras, conscia ter sonuit rupes et inhorruit atrum maiestate nemus.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:58)
quae decorat mundum, cuius Romana potestas fetibus augetur.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:91)
culmina Romani maiestatemque senatus et, quibus exultat Gallia, cerne viros.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 1:4)
te quoque naturae sacris mundique vacantem, emeritum pridem desudatisque remotum iudiciis eadem rursum complexa potestas evehit et reducem notis imponit habenis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:5)
oracula regis eloquio crevere tuo, nec dignius umquam maiestas meminit sese Romana locutam.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:20)
una potestatum spatiis interfuit aetas totque gradus fati iuvenilibus intulit annis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:30)
peragit tranquilla potestas, quod violenta nequit, mandataque fortius urget imperiosa quies.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:127)
Hoc nobilis ortu nasceris aequaeva cum maiestate creatus nullaque privatae passus contagia sortis.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:67)
ventura potestas claruit Ascanio, subita cum luce comarum innocuus flagraret apex Phrygioque volutus vertice fatalis redimiret tempora candor.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:107)

SEARCH

MENU NAVIGATION