라틴어 문장 검색

Non enim Gai saevitiam, sed irae, propositum est describere, quae non tantum viritim furit sed gentes totas lancinat, sed urbes et flumina et tuta ab omni sensu doloris converberat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 119:2)
Cui cum Gaius, vetus cognatus, hospes novus, aperuisset Caesaris domum, ut suam eluderet, defuit panis, aqua !
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 106:4)
Canus Iulius, vir imprimis magnus, cuius admirationi ne hoc quidem obstat, quod nostro saeculo natus est, eum Gaio diu altercatus, postquam abeunti Phalaris ille dixit:
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 125:1)
nota erat Gai in talibus imperiis fides!
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 127:4)
itaque cum mortuo in Syria Gaio Caesare per codicillos questus esset diuus Augustus, ut erat mos illi clementissimo uiro, non ciuiliter tantum sed etiam familiariter, quod in tam magno et recenti luctu suo homo carissimus sibi pleno conuiuio cenasset, rescripsit Pollio:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 5:2)
Quicumque tectis excubat miles ducis, defendat aulam cui furor populi imminet, trepidi cohortes ecce praefecti trahunt praesidia ad urbis, victa nec cedit metu concepta rabies temere, sed vires capit.
(세네카, 옥타비아 12:1)
ut noscat ipse civium motus, mea voce haud morabor iussa praefecti exequi.
(세네카, 옥타비아 12:11)
In sequenti parte dixit exorari solere inimicos, ipsum exoratum a Vatinio, Gaio quoque Verri adfuisse.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 13:8)
patricius nec non peditumque equitumque magister praeficitur castris, ubi Tauri claustra cohercens Aethiopasque vagos belli terrore relegans gurgite pacato famulum spectaret Orontem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 41)
Huic socer Anthemius, praefectus, consul et idem, iudiciis populos atque annum nomine rexit.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 42)
"olim post Capreas Tiberi, post turpia numina Gai, censuram Claudi, citharam thalamosque Neronis, post speculi immanis pompam, quo se ille videbat hinc turpis, quod pulcher, Otho, post quina Vitelli milia famosi ventris damnata barathro, his titulis princeps lectus similique labore Vespasianus erat."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 134)
"Capreasque Tiberi et caligas Gai Claudi censura secuta est et vir morte Nero;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 51)
"Haec post gesta viri (temet, Styx livida, testor) intemerata mihi praefectus iura regebat;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 120)
Non prolem Garamantici Tonantis, regnis principibusque principantem, porrectas Asiae loquar paterno actum fulmine pervolasse terras et primum Darii tumultuantes praefectos satrapasque perculisse, mox ipsum solio patrum superbum cognatosque sibi deos crepantem captis coniuge, liberis, parente in casus hominis redire iussum;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem12)
habes et Phoebum, quem tibi iure poetico inquilinum factum constat ex numine, illum scilicet Phoebum Anthedii mei perfamiliarem, cuius collegio vir praefectus non modo musicos quosque verum etiam geometras, arithmeticos et astrologos disserendi arte supervenit;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem3)

SEARCH

MENU NAVIGATION