라틴어 문장 검색

agitatum in urbe ab tribunis plebis ut tribuni militum consulari potestate crearentur nec obtineri potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 318:1)
in eo quoque plebs superior fuit, quod tenuit ne consules in proximum annum crearentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 333:1)
tribuni militum consulari potestate quattuor creati sunt, T. Quinctius Poenus ex consulatu C. Furius M. Postumius A. Cornelius Cossus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 335:1)
post ludos contiones seditiosae tribunorum plebi fuerunt, obiurgantium multitudinem quod admiratione eorum quos odisset stupens, in aeterno se ipsa teneret servitio, et non modo ad spem consulatus in partem revocandam adspirare non auderet, sed ne in tribunis quidem militum creandis, quae communia essent comitia patrum ac plebis, aut sui aut suorum meminisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 383:1)
summa vi expugnatum esse ut tribuni militum consulari potestate et ex plebe crearentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 388:1)
creati consules sunt C. Sempronius Atratinus Q. Fabius Vibulanus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 397:1)
senatus, cum odio Semproni consulare nomen offenderet, tribunos militum consulari potestate creari iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 448:1)
creati sunt L. Manlius Capitolinus Q. Antonius Merenda L. Papirius Mugillanus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 448:2)
concedendo deinde ut, quemadmodum in tribunis consulari potestate creandis, sic in quaestoribus liberum esset arbitrium populi, cum parum proficerent, totam rem de augendo quaestorum numero omittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 462:2)
propter quos motus cum senatus consules quam tribunos creari mallet, neque posset per intercessiones tribunicias senatus consultum fieri, res publica a consulibus ad interregnum, neque id ipsum - nam coire patricios tribuni prohibebant - sine certamine ingenti, redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 463:2)
creati tribuni consulari potestate omnes patricii, L. Quinctius Cincinnatus tertium L. Furius Medullinus iterum M. Manlius A. Sempronius Atratinus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 471:2)
non valuisse patris pro filio, fratris pro fratre preces, tribunorum plebis, potestatis sacrosanctae ad auxilium libertatis creatae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 475:1)
magistro equitum creato a quo ipse tribuno militum dictator erat dictus, filio suo - ut tradidere quidam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 504:1)
Dictator exercitu victore Romam reducto die octavo quam creatus erat magistratu se abdicavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 512:1)
Maecilius quartum et M. Metilius tertium tribuni plebis, ambo absentes creati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 516:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION