라틴어 문장 검색

Itaque cum vice rebellandum ergastulorum sive carcerum vel metallorum vel hoc genus poenalis servitutis erumpunt adversus nos, in quorum potestate sunt, certi et inpares se esse et hoc magis perditos, ingratis resistimus ut aequales et repugnamus perseverantes in eo quod oppugnant et illos nunquam magis detriumphamus quam cum pro fideli obstinatione damnamur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 27장 7:1)
Et bene quod, si quid adversi urbibus accidit, eaedem clades templorum quae et moenium fuerunt, ut iam hoc revincam non ab eis evenire, quia et ipsis evenit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 8:3)
Baptizare autem uel enixam mulierem, uel hoc quod genuerit, si mortis periculo urguetur, uel ipsam hora eadem, qua gignit, uel hoc, quod gignitur, eadem, qua natum est, nullo modo prohibetur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 5:22)
Et unde hoc possumus probare?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 1:6)
Sed cum opus idem ad medium ferme esset perductum, illa ne hoc perficeret, morte praerepta est, et in ipso ecclesiae loco, ubi desiderabat, condita.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VIII. 1:12)
sed tu memento, ut hoc oleum, quod tibi do, mittas in mare;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XV. 1:4)
Quod incendisti, inquit, hoc arsit in te.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 2:17)
Pascha, inquit, hoc, quod agere soleo, a maioribus meis accepi, qui me huc episcopum miserunt, quod omnes patres nostri, uiri Deo dilecti, eodem modo celebrasse noscuntur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 2:13)
Sed absit, ut hoc de patribus uestris dicam, quia iustius multo est de incognitis bonum credere quam malum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 5:16)
Si uocem carminis audisti, et caelestes superuenire coetus cognouisti, praecipio tibi in nomine Domini, ne hoc cuiquam ante meum obitum dicas.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 2:16)
uisum est fratribus triduanum ieiunium agere, et diuinam suppliciter obsecrare clementiam, ut misericordiam sibi dignaretur inpendere, et siue periclitantes hoc morbo a praesenti morte liberaret, seu raptos e mundo a perpetua animae damnatione seruaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV. 1:2)
Cumque hoc tarde ac difficulter inpetraremus, intrauimus ad reficiendum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IV.10)
nam ut altero in cornu Q. Fabium, sic in hoc ipsum consulem Manlium iam velut fusos agentem hostes et inpigre milites secuti sunt et, ut ille gravi volnere ictus ex acie cessit, interfectum rati gradum rettulere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 519:1)
inde populares iam esse Fabii nec hoc ulla nisi salubri rei publicae arte.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 529:3)
coactis deinde propter fame Romanis eo descendere ut M. pondo auri darent et hoc pretio fine obsidionis emerent, Furius Camillus dictator absens creatus inter ipsum conloquium quo de pacis condicionibus agebatur cum exercitu venit et Gallos post sextum mensem urbe expulit ceciditque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri V Periocha14)

SEARCH

MENU NAVIGATION