라틴어 문장 검색

Genus erat pugnae militum illorum, ut magno impetu primo procurrerent, audacter locum caperent, ordines suos non magnopere servarent, rari dispersique pugnarent;
(카이사르, 내란기, 1권 44:1)
si premerentur, pedem referre et loco excedere non turpe existimarent cum Lusitanis reliquisque barbaris barbaro genere quodam pugnae assuefacti;
(카이사르, 내란기, 1권 44:2)
Haec tum ratio nostros perturbavit insuetos huius generis pugnae:
(카이사르, 내란기, 1권 44:4)
pecora, quod secundum poterat esse inopiae subsidium, propter bellum finitimae civitates longius removerant.
(카이사르, 내란기, 1권 48:10)
Hoc pugnae tempus magnum attulit nostris ad salutem momentum;
(카이사르, 내란기, 1권 51:13)
Hic magnos equitatus magnaque auxilia exspectabant et suis locis bellum in hiemem ducere cogitabant.
(카이사르, 내란기, 1권 61:6)
Totis vero castris milites circulari et dolere hostem ex manibus dimitti, bellum non necessario longius duci;
(카이사르, 내란기, 1권 64:2)
sed totius diei pugna atque itineris labore defessi rem in posterum diem distulerunt.
(카이사르, 내란기, 1권 65:8)
Caesar in eam spem venerat, se sine pugna et sine vulnere suorum rem conficere posse, quod re frumentaria adversarios interclusisset.
(카이사르, 내란기, 1권 72:1)
Sic terror oblatus a ducibus, crudelitas in supplicio, nova religio iurisiurandi spem praesentis deditionis sustulit mentesque militum convertit et rem ad pristinam belli rationem redegit.
(카이사르, 내란기, 1권 76:11)
Genus erat hoc pugnae.
(카이사르, 내란기, 1권 79:1)
in se etiam aetatis excusationem nihil valere, cum superioribus bellis probati ad obtinendos exercitus evocentur;
(카이사르, 내란기, 1권 85:19)
sed memores eorum praeceptorum, quae paulo ante ab suis aeceperant, hoc animo decertabant, ut nullum aliud tempus ad conandum habituri viderentur, et quibus in pugna vitae periculum accideret, non ita multo se reliquorum civium fatum antecedere existimarent, quibus urbe capta eadem esset belli fortuna patienda.
(카이사르, 내란기, 2권 6:2)
Sed Nasidianae naves nullo usui fuerunt celeriterque pugna excesserunt;
(카이사르, 내란기, 2권 7:1)
Cognitis eis rebus, quae sunt gestae in citeriore Hispania, bellum parabat.
(카이사르, 내란기, 2권 18:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION