라틴어 문장 검색

Ecce Syenites, genitus Metione, Phorbas et Libys Amphimedon, avidi committere pugnam, sanguine, quo late tellus madefacta tepebat, conciderant lapsi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 8:1)
bis centum restabant corpora pugnae, Gorgone bis centum riguerunt corpora visa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 18:2)
reieci viridem de corpore vestem bracchiaque opposui tenuique a pectore varas in statione manus et pugnae membra paravi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 5:5)
Non aliter vidi fortes concurrere tauros, cum pretium pugnae toto nitidissima saltu expetitur coniunx:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 5:12)
Hos tu, care mihi, cumque his genus omne ferarum, quod non terga fugae, sed pugnae pectora praebet, effuge, ne virtus tua sit damnosa duobus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 64:11)
Hic labor, haec requiem multorum pugna dierum attulit, et positis pars utraque substitit armis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 19:1)
pugnas referunt hostisque suasque, inque vices adita atque exhausta pericula saepe commemorare iuvat, - quid enim loqueretur Achilles, aut quid apud magnum potius loquerentur Achillem?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 19:6)
nam cunctis eadem est audire voluntas, o facunde senex, aevi prudentia nostri, quis fuerit Caeneus, cur in contraria versus, qua tibi militia, cuius certamine pugnae cognitus, a quo sit victus, si victus ab ullo est."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 20:8)
Vina dabant animos, et prima pocula pugna missa volant fragilesque cadi curvique lebetes, res epulis quondam, tum bello et caedibus aptae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 27:5)
Haud tulit utentem pugnae successibus ultra Thesea Demoleon:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 38:1)
Si quaeritis huius fortunam pugnae, non sum superatus ab illo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 8:16)
Sed tamen eventus vestrae, fortissime, pugnae quis fuit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 24:4)
nec adhuc spectasse per annos quinquennem poterat Graia quater Elide pugnam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 42:5)
nec se aut soceri committere pugnae velle sui populos, aut quos e gente suorum armet habere ullos, "neve haec commenta putetis, admonitu quamquam luctus renoventur amari perpetiar memorare tamen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 56:5)
sic adsueta tuis semper Victoria castris nunc quoque se praestet notaque signa petat, Ausoniumque ducem solitis circumvolet alis, ponat et in nitida laurea serta coma, per quem bella geris, cuius nunc corpore pugnas, auspicium cui das grande deosque tuos, dimidioque tui praesens es et aspicis urbem, dimidio procul es saevaque bella geris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 175)

SEARCH

MENU NAVIGATION