라틴어 문장 검색

Nam Gracchus domo cum proficiscebatur, numquam minus terna aut quaterna milia hominum sequebantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIII 5:3)
Postrema lex ad populum pervenit Caesare Augusto imperante, qua profestis quidem diebus ducenti finiuntur, Kalendis, Idibus, Nonis et aliis quibusdam festis trecenti, nuptiis autem et repotiis sestertii mille.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 15:1)
Censeo, inquit, si rem servare vis, faciundum ut quadringentos aliquos milites ad verrucam illam, sic enim Cato locum editum asperumque appellat, ire iubeas, eamque uti occupent imperes horterisque;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 8:1)
hostes profecto ubi id viderint, fortissimus quisque et promptissimus ad occursandum pugnandumque in eos praevertentur unoque illo negotio sese alligabunt atque illi omnes quadringenti procul dubio obtruncabuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 8:2)
sed istos, inquit, milites quadringentos ad eum locum in hostium cuneos quisnam erit qui ducat?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 10:3)
Tribunus et quadringenti ad moriendum proficiscuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 13:1)
Quadringenti omnes cum tribuno perfossi gladiis aut missilibus operti cadunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 18:2)
Sed quod illi tribuno, duci militum quadringentorum, divinitus in eo proelio usus venit, non iam nostris, sed ipsius Catonis verbis subiecimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 20:1)
eodem tempore Cornelium Dolabellam consulem, im Syriam proficiscentem, fama istius equi Argos devertisse cupidineque habendi eius exarsisse emisseque eum sestertiis centum milibus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, IX 5:2)
' Contra autem si ex sextario hemina fusa est, non ' dimidiatum ' sed ' dimidium,' sextarium fusum dicendum est, et qui ex mille nummum, quod ei debebatur, quingentos recepit, non 'dimidiatum ' recepisse dicemus, sed 'dimidium.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 3:2)
MEMORIAE mandatum est Platonem philosophum tenui admodum pecunia familiari fuisse atque eum tamen tris Philolai Pythagorici libros decem milibus denarium mercatum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVII 2:1)
ea summa fit nummi nostri sestertia duo et septuaginta milia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVII 4:2)
Ecqua tandem lex est tam acerba, quae dicat si quis illud facere voluerit, mille, minus dimidium familiae, multa esto;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 38:3)
De integro patrimonio meo centum milia nummum Memordi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IX 4:2)
si hoc ita est, qui spondet mille nummum?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 10:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION