라틴어 문장 검색

Quapropter postulabat ille ut in claustro quaedam hortorum pars inculta maneret, unde silvestres herbae succrescerent, ita ut omnes qui eas contemplarentur mentem ad Deum elevare possent, tantae pulchritudinis effectorem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 17:3)
Illi percontantur quomodo fieri possit ut futurum tempus melius constituatur, si ambitus discrimen aeque ac dolores negliguntur illorum qui e societate segregati sunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 19:7)
14. Invitamus vehementer ad novum suscipiendum dialogum quomodo futurum tempus aedificemus terrarum orbis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 20:1)
Quam ob rem, antequam agnoscamus quomodo fides novas rationes et postulata coram mundo afferat cuius nos sumus participes, constituimus breviter id considerare quod communi domui nostrae evenit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 25:2)
42. Necesse quidem est plus opum in inquisitione impendere, quo melius intellegatur quomodo agant oecosystemata utque congruenter diversae varietates ponderentur quae afficiant et quomodocumque commutent graviter ambitum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 55:1)
Quapropter minime mirum debet videri, una cum proventibus petulanter praebitis, augeri in necessitudinibus inter personas altam maestamque displicentiam, aut noxiam solitudinem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 61:9)
64. Ceterum, etiamsi hae Litterae encyclicae cum omnibus dialogum instituunt, ut liberationis viae una simul inveniantur, inde a principio ostendere volumus quomodo fidei certitudines gravia argumenta christianis praebeant, et partim etiam aliarum religionum sectatoribus, ut natura debilioresque fratres sororesque curentur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 84:1)
Sanctus Ioannes Paulus II commemoravit quomodo amor prorsus peculiaris, quo Creator unumquemque hominem complectitur, “infinitam dignitatem ei tribuat”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 86:8)
Quapropter praestat ut congruentia, quam sanctus Franciscus Assisiensis una cum omnibus creaturis coluit, huius fracturae sanatio quaedam habita sit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 87:8)
Quapropter a creatis operibus ascenditur “ad eius amabilem misericordiam”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 99:12)
Debilis mundus, perinde ac homo, cui curam eius commisit Deus, nostrum intellectum percontatur, ut agnoscamus quomodo dirigere, colere et continere nostram potestatem debeamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 100:6)
Quapropter rerum varietatem ipsarum in multiplicibus implicationibus percipere debemus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 109:3)
Quapropter cuncta oecologica tractatio propositum sociale complecti debet, quod praecipua debiliorum servet iura.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 125:3)
Cum suis colloquens discipulis, eosdem ad paternam necessitudinem agnoscendam invitabat, quam Deus omnibus cum suis creaturis habet, atque ipsis moventi blandimento memorabat quomodo suos ob oculos unaquaeque earum magnum habeat pondus:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 129:3)
Homines numquam tale imperium super se ipsi habuerunt, atque nulla cautio datur eos bene illud adhibituros, in primis si consideratur quomodo illo utantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 140:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION