라틴어 문장 검색

atque etiam recordatus quondam super cenam, quod nihil cuiquam toto die praestitisset, memorabilem illam meritoque laudatam uocem edidit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 8장 1:4)
nam neque negauit quicquam petentibus et ut quae uellent peterent ultro adhortatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 8장 2:3)
utque etiam similia quandoque ausuros perpetuo coerceret, uetuit inter cetera de eadem re pluribus legibus agi quaeriue de cuiusquam defunctorum statu ultra certos annos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 8장 5:3)
Pontificatum maximum ideo se professus accipere ut puras seruaret manus, fidem praestitit, nec auctor posthac cuiusquam necis nec conscius, quamuis interdum ulciscendi causa non deesset, sed periturum se potius quam perditurum adiurans.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 9장 1:1)
id quale fuerit, neque ipse tunc prodidit neque cuiquam facile succurrat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 10장 2:1)
Inter initia principatus cotidie secretum sibi horarum sumere solebat nec quicquam amplius quam muscas captare ac stilo praeacuto configere, ut cuidam interroganti, essetne quis intus cum Caesare, non absurde responsum sit a Vibio Crispo, ne muscam quidem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 3장 1:1)
geminari legionum castra prohibuit nec plus quam mille nummos a quoquam ad signa deponi, quod L. Antonius apud duarum legionum hiberna res nouas moliens fiduciam cepisse etiam ex depositorum summa uidebatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 7장 3:1)
' unde institutum posthac, ut ne scripto quidem ac sermone cuiusquam appellaretur aliter.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 13장 2:3)
ex quibus septem medios continuauit, omnes autem paene titulo tenus gessit nec quemquam ultra Kal.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 13장 3:2)
puer, qui curae Larum cubiculi ex consuetudine assistens interfuit caedi, hoc amplius narrabat, iussum se a Domitiano ad primum statim uulnus pugionem puluino subditum porrigere ac ministros uocare, neque ad caput quidquam excepto capulo et praeterea clausa omnia repperisse;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 17장 2:2)
scias nec gratius quicquam decore nec breuius.'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 18장 2:7)
Nec quicquam illi minus quam multitudo militum defuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 12:1)
Itaque ne ausurum quidem quemquam arbitrabantur experiri remedium, quod propter novitatem posset esse suspectum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 17:2)
Nec Philippus quicquam inexpertum omisit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 16:3)
Omnem cultum reddi feminis iussit, nec quicquam ex pristinae fortunae magnificentia captivis praeter fiduciam defuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 27:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION