라틴어 문장 검색

Uerum ille patriam reuertens, non multo postquam oceanum transiit, arreptus infirmitate ac defunctus est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVI [XVIII]. 1:8)
IPSO etiam anno, quo finem uitae accepit rex Ecgfrid, episcopum, ut diximus, fecerat ordinari Lindisfarnensium ecclesiae uirum sanctum et uenerabilem Cudberctum, qui in insula permodica, quae appellatur Farne, et ab eadem ecclesia nouem ferme milibus passuum in Oceano procul abest, uitam solitariam per annos plures in magna corporis et mentis continentia duxerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXV [XXVII].3)
Audito etenim fragore procellarum ac feruentis oceani exierat uidere, quid nobis accideret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. I. 1:1)
Memini enim beatae memoriae Theodorum archiepiscopum dicere, quia periculosa sit satis illius temporis flebotomia, quando et lumen lunae, et reuma oceani in cremento est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. III.9)
Nondum caeruleas pinus contempserat undas, Effusum ventis praebueratque sinum, Nec vagus ignotis repetens conpendia terris Presserat externa navita merce ratem.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 318)
"Vel si caeruleas puppi volet ire per undas, Ipse levem remo per freta pelle ratem."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 428)
Tarbella Pyrene Testis et Oceani litora Santonici, Testis Arar Rhodanusque celer magnusque Garunna, Carnutis et flavi caerula lympha Liger.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 76)
Quid referam, ut volitet crebras intacta per urbes Alba Palaestino sancta columba Syro, Utque maris vastum prospectet turribus aequor Prima ratem ventis credere docta Tyros, Qualis et, arentes cum findit Sirius agros, Fertilis aestiva Nilus abundet aqua?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 78)
Lucra petens habili tauros adiungit aratro Et durum terrae rusticus urget opus, Lucra petituras freta per parentia ventis Ducunt instabiles sidera certa rates:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 95)
praeda uago iussit geminare pericula ponto, bellica cum dubiis rostra dedit ratibus.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 324)
"Impiger Aenea, uolitantis frater Amoris, Troica qui profugis sacra uehis ratibus, iam tibi Laurentes adsignat Iuppiter agros, iam uocat errantes hospita terra Lares."
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 519)
Quid prodest caelum uotis implesse, Neaera, blandaque cum multa tura dedisse prece, non ut marmorei prodirem e limine tecti, insignis clara conspicuusque domo, aut ut multa mei renouarent iugera tauri et magnas messes terra benigna daret, sed tecum ut longae sociarem gaudia uitae inque tuo caderet nostra senecta sinu, tum cum permenso defunctus tempore lucis nudus Lethaea cogerer ire rate?
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 31)
Elysios olim liceat cognoscere campos Lethaeamque ratem Cimmeriosque lacus, cum mea rugosa pallebunt ora senecta et referam pueris tempora prisca senex.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 59)
Oceanus ponto qua continet orbem, nulla tibi aduersis regio sese offeret armis.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae42)
ventoque iuvante accensa ligna et pleraque ratibus inpacta sublicisque cum haererent, pontem incendunt ea quoque res in pugna terrorem attulit Sabinis, et fusis eadem fugam impedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 392:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION