라틴어 문장 검색

Ex quibus alia lenior unda detinuit ac mollius vexit, alia vehementior rapuit, alia proxima ripae cursu languescente deposuit, alia torrens impetus in mare eiecit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 8:2)
Non quia aliquid mali est ictus et e vita repentinus excessus, sed quia lenis haec est via, subduci.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 4:6)
Itaque oratio illa apud Homerum concitata et sine intermissione in morem nivis superveniens iuveniori oratori data est, lenis et melle dulcior seni profluit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 2:6)
Quid de eorum animo iudicet, quorum oratio perturbata et inmissa est nec potest reprimi ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 6:3)
nihilominus interveniebat dulce illud et loco lene.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 46 2:5)
adeo praecipitis fugae transitus lenis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 2:5)
Omnia enim vitia in aperto leniora sunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 10:2)
Deinde cum represso sanguine sicci vulneris dolor cresceret et crus suspensum equo paulatim optorpuisset, coactus " Omnes," inquit, " iurant esse me Iovis filium, sed vulnus hoc hominem esse me clamat."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 12:2)
Illum quoque ista res vellicabit, sed tantum vellicabit Nobis autem ignosci potest prolapsis ad lacrimas, si non nimiae decucurrerunt, si ipsi illas repressimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 1:4)
Solium deinde inlatum est, in quo diu iacuit et calda subinde suffusa paulatim defecit, ut aiebat, non sine quadam voluptate, quam adferre solet lenis dissolutio non inexperta nobis, quos aliquando liquit animus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 9:3)
Quicquid expectatum est diu, lenius accedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 29:3)
Haec quidam putant ipsos etiam sine philosophia repressisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 7:1)
Quid prodest impetus repressisse et habere cupiditates in tua potestate, si in ipsa rerum actione tempora ignores nec scias quando quidque et ubi et quemadmodum agi debeat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 15:3)
Quae sint mala, quae videantur ostendit, vanitatem exuit mentibus, dat magnitudinem solidam, inflatam vero et ex inani speciosam reprimit, nec ignorari sinit inter magna quid intersit et tumida, totius naturae notitiam ac suae tradit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 28:1)
Tunc laudant otium lene et sui iuris, odio est fulgor et fuga a rebus adhuc stantibus quaeritur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 74:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION