라틴어 문장 검색

nec apud duces Vitellianos dubitatum quo minus pacem concederent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 45장5)
requisitum Orfidii legati corpus honore solito crematur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 45장12)
earum quae Brixelli egerant cohortium preces Rubrius Gallus tulit, et venia statim impetrata, concedentibus ad victorem per Flavium Sabinum iis copiis quibus praefuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 51장4)
gratum primoribus civitatis etiam plebs adprobavit, quod reversis ab exilio iura libertorum concessisset, quamquam id omni modo servilia ingenia corrumpebant, abditis pecuniis per occultos aut ambitiosos sinus, et quidam in domum Caesaris transgressi atque ipsis dominis potentiores.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 92장8)
mox omissis lictoribus Patavium concessit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 11장6)
ne Antonio Varoque de gloria concederet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 64장3)
et Flaccus multa concedendo nihil aliud effecerat quam ut acrius exposcerent quae sciebant negaturum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장3)
Civilis adventu veteranarum cohortium iusti iam exercitus ductor, sed consilii ambiguus et vim Romanam reputans, cunctos qui aderant in verba Vespasiani adigit mittitque legatos ad duas legiones, quae priore acie pulsae in Vetera castra concesserant, ut idem sacramentum acciperent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 21장1)
Vocula Geldubam atque inde Novaesium concessit, [Civilis capit Geldubam] mox haud procul Novaesio equestri proelio prospere certavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 36장2)
ambo gravi senatus consulto damnati pulsique, quamvis concesso aliis reditu, in eadem poena retenti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 44장6)
Vespasianus in Italiam resque urbis intentus adversam de Domitiano famam accipit, tamquam terminos aetatis et concessa filio egrederetur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 51장5)
haec ferociter locutus, postquam perstare in perfidia Classicum Tutoremque videt, verso itinere Novaesium concedit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 57장11)
Tutor Treviris comitanti- bus, vitato Mogontiaco, Bingium concessit, fidens loco, quia pontem Navae fluminis abruperat, sed incursu cohortium, quas Sextilius ducebat, et reperto vado proditus fususque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 70장10)
'Regna bellaque per Gallias semper fuere donec in nostrum ius concederetis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 74장1)
sed nihil aeque quam inopia aquae fatigabat, iamque haud procul exitio totis campis procubuerant, cum grex asinorum agrestium e pastu in rupem nemore opacam concessit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 3장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION