라틴어 문장 검색

respice tot nepotes, duas filias.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 93:5)
iuvat enim ex alto relicta respicere.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 151:5)
Respice patrem atque avum tuum :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 156:1)
Non respicit, quid homines turpe iudicent aut miserum, non it qua populus, sed ut sidera contrarium mundo iter intendunt, ita hic adversus opinionem omnium vadit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 75:1)
Quod inter gladiatores fortissimos, quorum alter premit vulnus et stat in gradu, alter respiciens ad clamantem populum significat nihil esse et intercedi non patitur.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 84:6)
Respiciamus eorum exempla, quorum laudamus patientiam, ut Socratis, qui comoediarum publicatos in se et spectatos sales in partem bonam accepit risitque non minus quam cum ab uxore Xanthippe immunda aqua perfunderetur.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 97:2)
Nemo, inquam, invenietur qui se possit absolvere, et innocentem quisque se dicit respiciens testem, non conscientiam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 86:1)
Tunc intendit arcum et ipsum cor adulescentis, id enim petere se dixerat, figit rescissoque pectore haerens in ipso corde spiculum ostendit ac respiciens patrem interrogavit, satisne certam haberet manum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 89:2)
Quocumque respexeris, ibi malorum finis est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 98:4)
Respiciamus quotiens adulescentia nostra in officio parum diligens fuerit, in sermone parum modesta, in vino parum temperans.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 153:2)
Sic immanis fera ad latratum canum lenta respexit, sic irritus ingenti scopulo fluctus adsultat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 154:3)
Deinde ad condicionem rerum humanarum respiciendum est, ut omnium accidentium aequi iudices simus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 159:1)
Nulli ad aliena respicienti sua placent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 184:1)
" Ego vero nihil magis suaserim quam sumere ingentem animum et haec, propter quae litigamus, discurrimus, anhelamus, videre quam humilia et abiecta sint, nulli qui altum quiddam aut magnificum cogitat respicienda.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 190:2)
Dum respicimus, quod aiunt, versamus- que nos, iam mortalitas aderit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 245:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION