라틴어 문장 검색

admirans ei iussit locum dari, ut accederet, interrogavitque, quis esset.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말8)
cum autem eius comites in patriam reverti voluissent interrogarentque eum, quidnam vellet domum renuntiari, tunc ita mandavit dicere:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말5)
Lectis litteris reverentiae tuae et earum perlatore interrogato, quae interroganda restabant, vehementer dolui sic te voluisse agere cum marito, ut aedificium continentiae, quod in eo iam construi coeperat, amissa perseverantia in adulterii ruinam miserabiliter laberetur.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 1:1)
Et ut prius tibi de interrogatione respondeam, qui vult amoenus esse consultor ea interrogat quae sunt interrogato facilia responsu, et quae scit illum sedula exercitatione didicisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 3:1)
interrogantibus libenter respondeat, non interrogantes percontetur ultro.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 21:1)
Et lex dicit, "Nichil interest, neget quis an taceat interrogatus an obiscurerespondeat, ut incertum dimittat interrogantem."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 24:3)
"interroga, si dubitas, arcipiratam, interroga gladiatorem, an rogatus uirginitati pepercerit."
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 4:12)
C. Visne igitur, ut tu me Graece soles ordine interrogare, sic ego te vicissim isdem de rebus Latine interrogem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 1장 2:1)
si accusatum, tute argue quae dicis, si interrogatum, noli praeiudicare, quid fuerit, quod ideo te necesse est interrogare, quia nescis.
(아풀레이우스, 변명 52:14)
cum more tradito patribus potestatem interrogandi, si quis quid vellet, legatos praetor fecisset, senioresque qui foederibus interfuerant alia alii interrogarent, nec meminisse se per aetatem - etenim omnes ferme iuvenes erant - dicerent legati, conclamatum ex omni parte curiae est Punica fraude electos qui veterem pacem repeterent cuius ipsi non meminissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 295:1)
interroga, Maxime, XIIII seruos quos exhibemus, Thallus puer ubi sit et quam salue agat, interroga seruos accusatorum meorum.
(아풀레이우스, 변명 42:13)
subinde interrogabat, qui ille uocaretur qui in imo recumberet, et cum saepe subiectum illi nomen Cestii excidisset, nouissime seruus, ut aliqua nota memoriam eius faceret certiorem, interroganti domino, quis ille esset qui in imo recumberet, ait:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION