라틴어 문장 검색

ad Hannibalem, cum ad lacum Averni esset, quinque nobiles iuvenes ab Tarento venerunt, partim ad Trasumennum lacum, partim ad Cannas capti dimissique domos cum eadem comitate qua usus adversus omnes Romanorum socios Poenus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 159:1)
Quid, quod in annalibus habemus Veienti bello, cum lacus Albanus praeter modum crevisset, Veientem quendam ad nos hominem nobilem perfugisse, eumque dixisse ex fatis, quae Veientes scripta haberent, Veios capi non posse, dum lacus is redundaret, et, si lacus emissus lapsu et cursu suo ad mare profluxisset, perniciosum populo Romano;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 144:1)
velut pelagi rupes cum Cicero seditionem fluctibus comparaverit, ut in illis dumtaxat fluctibus contionum, bene Vergilius eum qui resistit seditioni, rupem vocavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5861)
'indigna- tum' autem ideo dixit, quia quo tempore in Lucrinum lacum mare in- missum est, deinde, terra effossa inter ipsum Lucrinum et Avernum, contigit, ut duo lacus miscerentur, [et] tanta tempestas orta est, ut pro- digii loco habita sit ac nuntiatum sit, simulacrum Averni sudasse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1625)
Tunc Umbris Marsisque ferax, domitusque Sabelle Vomere, piniferis amplexus rupibus omnes Indigenas Latii populos, non deserit ante Hesperiam, quam cum Scyllaeis clauditur undis, Extenditque suas in templa Lacinia rupes;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:58)
Est enim et lacus ipse satis altus et nunc in contrariam partem flumen emittit, quod interclusum inde et quo volumus aversum, sine ullo detrimento lacus tantum aquae quantum nunc portat effundet.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 61 3:2)
Nocte vero quadam ab hac colluctatione, et plurima stragis conamine, circa urbem populo vexato et interdum in castris relato, deprehensum est, Turcos [0429C] navigio per lacum ab urbe saepius exire, viros coadjutores arma et omnia necessaria clam inferre, mercatores usquequaque illuc convenire, et a Turcis omnia venalia in eodem lacu reperire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 64:1)
"Quid, quod in annalibus habemus Veienti bello, cum lacus Albanus praeter modum crevisset, Veientem quendam ad nos hominem nobilem perfugisse, eumque dixisse ex fatis, quae Veientes scripta haberent, Veios capi non posse, dum lacus is redundaret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 144:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION