라틴어 문장 검색

nam neque errabit, quemadmodum in ceris (continebitur enim utrinque marginibus neque extra praescriptum egredi poterit) et celerius ac saepius sequendo certa vestigia firmabit articulos, neque egebit adiutorio manum suam manu superimposita regentis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 56:2)
uni verbo vitium saepius quam virtus inest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 151:2)
cuius quidem ratio mutata cum temporibus est saepius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 167:3)
sed id saepius in Graecis nominibus accidit, ut , quem nobis iuvenibus doctissimi senes acuta prima dicere solebant, ut necessario secunda gravis esset, item nerei Tereique.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 172:1)
verum orthographia quoque servit, ideoque saepe mutata est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 277:1)
nam quo saepius monuerit, hoc rarius castigabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 20:5)
maledicit autem ineruditus apertius et saepius vel cum periculo suscepti litigatoris, frequenter etiam suo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 176:2)
itaque et stratum militari labore iter saepe deserimus compendio ducti;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 201:3)
neque ego negaverim, saepius subsidere in controversiis impetum dicendi prooemio, narratione, argumentis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 277:2)
ponunt et illud, saepe causam in aliquam rem dimitti, non sit propria quaestionis, et de ea iudicati.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 320:2)
dissimulata enim et, ut Graeci dicunt, actio melius saepe surrepit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 69:2)
si vero longior sequetur ac perplexa magis expositio, ad ipsam praeparandus erit iudex, ut Cicero saepius, sed et hoc loco fecit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 88:2)
coniecturales autem causae, in quibus de facto quaeritur, non tam saepe rei, de qua indicium est, quam eorum, per quae res colligenda est, expositionem habent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 170:1)
neque ideo tamen non id saepius facere oportebit, ut rerum ordinem sequamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 176:1)
inspectio etiam ipsa saepe deprehendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 23:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION