라틴어 문장 검색

Quod ubi Labienus animadvertit, cum equitatu levique armatura agmen eius extremum carpere coepit atque ita lixarum mercatorumque qui plostris merces portabant, sarcinis interceptis addito animo propius audaciusque accedit ad legiones, quod existimabat milites sub onere ac sub sarcinis defatigatos pugnare non posse.
(카이사르, 아프리카 전기 75:6)
Secundo custodiam tui committas probatis et notis ac fidelibus amicis, ab illis auxilium, si opus est, ad tui custodiam postulando.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 187:1)
et si nos commiserimus custodiam alicujus talis terre vicecomiti vel alicui alii qui de exitibus illius nobis respondere debeat, et ille destructionem de custodia fecerit vel vastum, nos ab illo capiemus emendam, et terra committatur duobus legalibus et discretis hominibus de feodo illo, qui de exitibus respondeant nobis vel ei cui eos assignaverimus;
(Magna Carta 6:2)
Pisonem inimicum et interfectorem eius accusauit condemnauitque, ac post praeturae honorem inter Seiani conscios arreptus et in custodiam fratri datus scalpro librario uenas sibi incidit, nec tam mortis paenitentia quam suorum obtestatione obligari curarique se passus in eadem custodia morbo periit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 2장 3:2)
itaque et Romae vigiliae per vicos servatae iussique circumire eas minores magistratus, et triumviri carceris lautumiarum intentiorem custodiam habere iussi, et circa nomen Latinum a praetore litterae missae, ut et obsides in privato servarentur neque in publicum prodeundi facultas daretur, et captivi ne minus decem pondo compedibus vincti in nulla alia quam in carceris publici custodia essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 349:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION