라틴어 문장 검색

Quasi non necesse sit, quicquid isto modo pronunties, id aut esse aut non esse!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 13:16)
Superbum id quidem est, sed, nisi quid necesse erit, malo non roges.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 17:2)
ita, sive dissipantur, procul a terris id evenit, sive permanent et conservant habitum suum, hoc etiam magis necesse est ferantur ad caelum et ab is perrumpatur et dividatur crassus hic et concretus aër, qui est terrae proximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 41:4)
qui si permanet incorruptus suique similis, necesse est ita feratur, ut penetret et dividat omne caelum hoc, in quo nubes imbres ventique coguntur, quod et umidum et caliginosum est propter exhalationes terrae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 42:2)
quod autem motum adfert alicui quodque ipsum agitatur aliunde, quando finem habet motus, vivendi finem habeat necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 52:4)
nam principium extinctum nec ipsum ab alio renascetur nec ex se aliud creabit, siquidem necesse est a principio oriri omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 53:5)
id autem nec nasci potest nec mori, vel concidat omne caelum omnisque natura consistat necesse est nec vim ullam nanciscatur, qua a primo inpulsa moveatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 53:7)
ita, quicquid est illud, quod sentit quod sapit quod vivit quod viget, caeleste et divinum ob eamque rem aeternum sit necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 65:6)
sed quid necesse est, cum id agam ne post mortem miseros nos putemus fore, etiam vitam efficere deplorando miseriorem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 82:6)
necesse est enim sit alterum de duobus, ut aut sensus omnino omnes mors auferat aut in alium quendam locum ex his locis morte migretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 96:4)
praeclare Anaxagoras, qui cum Lampsaci moreretur, quaerentibus amicis, velletne Clazomenas in patriam, si quid accidisset, auferri, nihil necesse est inquit, undique enim ad inferos tantundem viae est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 103:9)
quod autem omnibus necesse est, idne miserum esse uni potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 118:3)
Neoptolemus quidem apud Ennium philosophari sibi ait necesse esse, sed paucis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 1:1)
ego autem, Brute, necesse mihi quidem esse arbitror philosophari - nam quid possum, praesertim nihil agens, agere melius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 1:3)
sed qui non modo quia necesse est mori, verum etiam quia nihil habet mors quod sit horrendum, mortem non timet, magnum is sibi praesidium ad beatam vitam comparavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION