라틴어 문장 검색

quandoquidem nihilo magis haec [de] semine certo fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 39:5)
et muliebre oritur patrio de semine saeclum maternoque mares existunt corpore creti;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 39:6)
semper enim partus duplici de semine constat, atque utri similest magis id quod cumque creatur, eius habet plus parte aequa;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 39:7)
quod plerumque putant et multo sanguine maesti conspergunt aras adolentque altaria donis, ut gravidas reddant uxores semine largo;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:2)
nam steriles nimium crasso sunt semine partim, et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:4)
et quibus ante domi fecundae saepe nequissent uxoris parere, inventast illis quoque compar natura, ut possent gnatis munire senectam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:10)
usque adeo magni refert, ut semina possint seminibus commisceri genitaliter apta crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:11)
namque aliis rebus concrescunt semina membris atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:13)
nam more ferarum quadrupedumque magis ritu plerumque putantur concipere uxores, quia sic loca sumere possunt pectoribus positis sublatis semina lumbis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:16)
eicit enim sulcum recta regione viaque vomeris atque locis avertit seminis ictum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:19)
si non fecundas vertentes vomere glebas terraique solum subigentes cimus ad ortus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 6:6)
omnia enim magis haec e levibus atque rutundis seminibus multoque minoribus sunt elementis quam tellus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:3)
Tempore item certo roseam Matuta per oras aetheris auroram differt et lumina pandit, aut quia sol idem, sub terras ille revertens, anticipat caelum radiis accendere temptans, aut quia conveniunt ignes et semina multa confluere ardoris consuerunt tempore certo, quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 25:2)
nec tamen illud in his rebus mirabile debet esse, quod haec ignis tam certo tempore possint semina confluere et solis reparare nitorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 25:4)
pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus semina qua possint membris manare remissis, feminaque ut maribus coniungi possit, habere, mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 30:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION