라틴어 문장 검색

neque populus ademptum ius questus est nisi inani rumore, et senatus largitionibus ac precibus sordidis exsolutus libens tenuit, moderante Tiberio ne plures quam quattuor candidatos commendaret sine repulsa et ambitu designandos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 15장3)
cetera senatui servanda quem neque gratiae neque severitatis expertem haberi par esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 25장10)
ad ea Drusus cum arbitrium senatus et patris obtenderet, clamore turbatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 26장3)
novum id plane quod imperator sola militis commoda ad senatum reiciat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 26장9)
eundem ergo senatum consulendum quotiens supplicia aut proelia indicantur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 26장10)
Interea legati ab senatu regressum iam apud aram Vbiorum Germanicum adeunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 39장1)
utque mos vulgo quamvis falsis reum subdere, Munatium Plancum consulatu functum, principem legationis, auctorem senatus consulti incusant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 39장4)
an civis, quibus tam proiecta senatus auctoritas?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장6)
vos quoque, quorum alia nunc ora, alia pectora contueor, si legatos senatui, obsequium imperatori, si mihi coniugem et filium redditis, discedite a contactu ac dividite turbidos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 43장7)
Tiberium vigentem annis sedere in senatu, verba patrum cavillantem?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 46장4)
rettulit tamen ad senatum de rebus gestis multaque de virtute eius memoravit, magis in speciem verbis adornata quam ut penitus sentire crederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 52장3)
quidam non Roma eos milites, sed ab L. Asprenate pro consule Africae missos tradidere auctore Tiberio, qui famam caedis posse in Asprenatem verti frustra speraverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장13)
Druso Caesare C. Norbano consulibus decernitur Germanico triumphus manente bello;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 55장1)
neque in acta sua iurari quamquam censente senatu permisit, cuncta mortalium incerta, quantoque plus adeptus foret, tanto se magis in lubrico dictitans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 72장3)
quae ubi Tiberio notuere, scripsit consulibus non ideo decretum patri suo caelum, ut in perniciem civium is honor verteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 73장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION