라틴어 문장 검색

qua porro cumque tenet se corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:12)
Praeterea quoniam genitis in rebus inanest, materiem circum solidam constare necessest;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:14)
nec res ulla potest vera ratione probari corpore inane suo celare atque intus habere, si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:15)
materies igitur, solido quae corpore constat, esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:17)
nisi contra corpora certa essent quae loca complerent quae cumque tenerent omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:19)
Huc accedit uti, solidissima materiai corpora cum constant, possint tamen omnia reddi, mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores, quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur, admixtum quoniam semel est in rebus inane.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 15:5)
at quoniam fragili natura praedita constant, discrepat aeternum tempus potuisse manere innumerabilibus plagis vexata per aevom.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 15:10)
nam si primordia rerum commutari aliqua possent ratione revicta, incertum quoque iam constet quid possit oriri, quid nequeat, finita potestas denique cuique qua nam sit ratione atque alte terminus haerens, nec totiens possent generatim saecla referre naturam mores victum motusque parentum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 15:12)
Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen corporis illius, quod nostri cernere sensus iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat et minima constat natura nec fuit umquam per se secretum neque post hac esse valebit, alterius quoniamst ipsum pars primaque et una, inde aliae atque aliae similes ex ordine partes agmine condenso naturam corporis explent;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 16:1)
quae quoniam per se nequeunt constare, necessest haerere unde queant nulla ratione revelli.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 16:2)
Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque corpora constabunt ex partibus infinitis, quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 16:5)
nam quamvis funditus omnis summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt, ex infinitis constabunt partibus aeque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 16:7)
quod quoniam ratio reclamat vera negatque credere posse animum, victus fateare necessest esse ea quae nullis iam praedita partibus extent et minima constent natura.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 16:8)
dicere porro ignem res omnis esse neque ullam rem veram in numero rerum constare nisi ignem, quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:19)
quapropter quoniam quae paulo diximus ante in commutatum veniunt, constare necessest ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam, ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 19:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION