라틴어 문장 검색

ex quorum libris, si qui velit, subiectiones invenire poterit, dummodo sciat analemmatos descriptiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장7)
horae disponuntur ex virgulis aeneis ex analemmatos descriptione ab centro dispositae in fronte;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장34)
post has virgulas tympanum, in quo descriptus et depictus est mundus signiferque circulus [descriptioque ex XII caelestium signorum fit figurata], cuius ex centro deformatio unum maius, alterum minus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장36)
Quae sunt in horologiorum descriptionibus rationes et apparatus, ut sint ad usum expeditiores, quam apertissime potui, perscripsi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장57)
adicitur autem ad mediam latitudinem, quantum est prope foramen factum in descriptione, latitudine et crassitudine foraminis V, altitudo parte IIII.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장28)
Supra caput eorum, qui continebant arietem, conlocatum erat pluteum turriculae similitudine ornatum, uti sine periculo duo milites tuto stantes prospicere possent et renuntiare, quas res adversarii conarentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장19)
nec solos tangit atridas iste dolor cur non in similitudine criminis sit poenae similitudo?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1362)
nam saepe oportet non modo similitudinem suam, uerum etiam ipsius similitudinis rationem considerare:
(아풀레이우스, 변명 14:9)
Bene autem ad imaginem, et similitudinem Trinitatis, hoc est ad expressam similitudinem quamdam trium personarum, homo fieri dicitur, qui et Patrem per potestatem, quam in caeteras creaturas accepit, imitatur;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 21:1)
Est et in descriptione languoris habitus, ut est tota descriptio pestilentiae apud Thucydidem, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 3:1)
Imago quippe expressa alicujus similitudo vocatur, similitudo autem dici potest, etsi non multum id cujus est similitudo exprimat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:20)
Maximam autem fidem facit ad similitudinem veri primum exemplum, deinde introducta rei similitudo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 11장 4:3)
Etenim, sicut simiae similitudo cum homine deformitatem addit, ita et superstitioni similitudo cum religione.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:27)
omni autem parabole aut praecedit similitudo, res sequitur, aut praecedit res et similitudo sequitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 140:1)
quod si tanta vis est ad habitum mentis in is quae gignuntur in corpore, ea sunt autem, quaecumque sunt, quae similitudinem faciant, nihil necessitatis adfert, cur nascantur animi, similitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 79:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION