라틴어 문장 검색

Antenor potuit, mediis elapsus Achivis, Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus regna Liburnorum, et fontem superare Timavi, unde per ora novem vasto cum murmure montis it mare proruptum et pelago premit arva sonanti.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 17:8)
Namque umeris de more habilem suspenderat arcum venatrix, dederatque comam diffundere ventis, nuda genu, nodoque sinus collecta fluentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 21:4)
Est in conspectu Tenedos, notissima fama insula, dives opum, Priami dum regna manebant, nunc tantum sinus et statio male fida carinis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 3:1)
Est urbe egressis tumulus templumque vetustum desertae Cereris, iuxtaque antiqua cupressus religione patrum multos servata per annos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:17)
Nec prius amissam respexi animumque reflexi, quam tumulum antiquae Cereris sedemque sacratam venimus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:32)
Forte fuit iuxta tumulus, quo cornea summo virgulta et densis hastilibus horrida myrtus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 3:2)
- gemitus lacrimabilis imo auditur tumulo, et vox reddita fertur ad auris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 3:10)
Ergo instauramus Polydoro funus, et ingens aggeritur tumulo tellus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 4:7)
Progredior portu, classis et litora linquens, sollemnis cum forte dapes et tristia dona ante urbem in luco falsi Simoentis ad undam libabat cineri Andromache, Manisque vocabat Hectoreum ad tumulum, viridi quem caespite inanem et geminas, causam lacrimis, sacraverat aras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 14:3)
"O felix una ante alias Priamea virgo, hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis iussa mori, quae sortitus non pertulit ullos, nec victoris eri tetigit captiva cubile!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 15:2)
Hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti, - quamvis increpitent socii, et vi cursus in altum vela vocet, possisque sinus implere secundos, - quin adeas vatem precibusque oracula poscas ipsa canat, vocemque volens atque ora resolvat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 18:6)
Hinc sinus Herculei (si vera est fama) Tarenti cernitur;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 23:2)
Vivo praetervehor ostia saxo Pantagiae Megarosque sinus Thapsumque iacentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 28:8)
Sicanio praetenta sinu iacet insula contra Plemyrium undosum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 29:1)
" Sic effata sinum lacrimis implevit obortis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 1:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION