라틴어 문장 검색

Et ad suscepti regni administrationem cura conversa primo legationes gentium, quae ad patrem venerant, auditas absolvit, alias deinde simili modo ad patrem quidem missas, ad se vero venientes suscepit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 814 225:2)
Harioldus et Reginfridus reges Danorum, qui anno superiore a filiis Godofridi victi et regno pulsi fuerunt, reparatis viribus iterum eis bellum intulerunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 814 228:1)
Erant ibi et aliarum nationum legati, Abodritorum videlicet ac Bornae, ducis Guduscanorum, et Timocianorum, qui nuper a Bulgarorum societate desciverant et ad nostros fines se contulerant, simul et Liudewiti, ducis Pannoniae inferioris, qui res novas moliens Cadolaum comitem et marcae Foroiuliensis praefectum crudelitatis atque insolentiae accusare conabatur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 818 249:6)
Quem cum primores populi sui, qui simul iussi venerant, multis criminibus accusarent et ille rationabili defensione obiecta sibi refellere non valeret, exilio condempnatus est et regnum Ceadrago Thrasconis filio datum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 250:3)
Timocianorum quoque populum, qui dimissa Bulgarorum societate ad imperatorum venire ac dicioni eius se permittere gestiebat, ne hoc efficeret, ita intercepit ac falsis persuasionibus inlexit, ut omisso, quod facere cogitabat, perfidiae illius socius et adiutor existeret.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 253:4)
Harioldus quoque iussu imperatoris ad naves suas per Abodritos reductus in patriam quasi regnum ibi accepturus navigavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 258:1)
Cui se duo ex filiis Godofridi quasi una cum eo regnum habituri sociasse dicuntur, aliis duobus patria expulsis;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 258:2)
Nam et hominum et boum pestilentia tam inmane longe lateque grassata est, ut vix ulla pars totius regni Francorum ab hac peste inmunis atque intacta posset inveniri.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 265:2)
ibique constitutam annis superioribus atque conscriptam inter filios suos regni partitionem recensuit ac iuramentis optimatum, qui tunc adesse potuerant, confirmavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 268:2)
Eminuit in hoc placito piissimi imperatoris misericordia singularis, quam ostendit super eos, qui cum Bernhardo nepote suo in Italia contra caput ac regnum suum coniuraverunt:
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 272:2)
Completisque his, quae ob regni utilitatem inchoaverat, et sacramento, quod apud Noviomagum pars optimatum iuraverat, generaliter consummato ipse Aquasgrani revertitur, filium autem Hlotharium post nuptias ritu solemni celebratas ad hiemandum Wormatiam misit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 273:1)
Sed quia Ceadragus Abodritorum princeps perfidiae et cuiusdam cum filiis Godofridi factae societatis notabatur, Sclaomir emulus eius in patriam remittitur;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 274:3)
Hlotharium vero filium suum in Italiam misit, cum quo Walahum monachum propinquum suum, fratrem videlicet Adalhardi abbatis, et Gerungum ostiariorum magistrum una direxit, quorum consilio et in re familiari et in negotiis ad regni commoda pertinentibus uteretur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 282:2)
Ibique generali conventu congregato necessaria quaeque ad utilitatem orientalium partium regni sui pertinentia more solemni cum optimatibus, quos ad hoc evocare iusserat, tractare curavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 283:1)
In quo inter caeteras barbarorum legationes, quae vel iussae vel sua sponte venerunt, duo fratres, reges videlicet Wilzorum, controversiam inter se de regno habentes ad praesentiam imperatoris venerunt, quorum nomina sunt Milegastus et Cealadragus.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 285:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION