라틴어 문장 검색

Q. quidem Scaevola, pontifex maximus, summam vim esse dicebat in omnibus iis arbitriis, in quibus adderetur EX FIDE BONA, fideique bonae nomen existimabat manare latissime, idque versari in tutelis societatibus, fiduciis mandatis, rebus emptis venditis, conductis locatis, quibus vitae societas contineretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 88:6)
Quod ad incolas attinet suburbanos, opibus laborantes, cotidianus transitus ab hominum frequentia ad anonymam societatem in qua homines in magnis urbibus vivunt, afferre potest sensum eradicationis quae adversus societatem consuetudines fovet et violentiam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 195:2)
Nouðû posteriora respiciens, animam creat, quia Spiritus sanctus qui ex Filio est, sive quaecunque anima ab ipso Conditore suo ducens exordium, hoc ipsum quod anima est, hoc est vita creatarum rerum ex respectu quod ipsius Creatoris habet, hoc est ex beneficio divinae sapientiae cuncta disponentis, ut in ipso respectu Dei divinum intelligatur beneficium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 58:17)
ibi motus coeperat esse discedentibus a societate communis concilii Boeotorum quibusdam populis, ex quo renuntiatum erat respondisse legatos appariturum, quibus populis proprie societatem cum rege iungi displicuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 457:1)
Quibus cognitis rebus Pompeius deposito adeundae Syriae consilio pecunia societatis sublata et a quibusdam privatis sumpta et aeris magno pondere ad militarem usum in naves imposito duobusque milibus hominum armatis, partim quos ex familiis societatum delegerat, partim a negotiatoribus coegerat, quosque ex suis quisque ad hanc rem idoneos existimabat, Pelusium pervenit.
(카이사르, 내란기, 3권 103:1)
Operositas societatis quae nobilem constituit vocationem ad productionem directam copiarum adque meliorem mundum pro omnibus reddendum, modus potest fieri valde fecundus ad regionem illam promovendam in qua operositates societatis collocantur, potissimum si intellegitur auctos opeandi locorum numeros necessariam esse partem ad communi bono inserviendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 169:8)
Haec societas diligenter et sancte observata, quae nos homines hominibus miscet et iudicat aliquod esse commune ius generis humani, plurimum ad illam quoque, de qua loquebar, interiorem societatem amicitiae colendam proficit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 3:1)
nam cum Lacedaemonii Atheniensibus devictis in societate non manerent, quam cum Artaxerxe fecerant, Agesilaumque bellatum misissent in Asiam, maxime impulsi a Tissapherne, qui ex intimis regis ab amicitia eius defecerat et cum Lacedaemoniis coierat societatem, hunc adversus Pharnabazus habitus est imperator, re quidem vera exercitui praefuit Conon eiusque omnia arbitrio gesta sunt.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION