라틴어 문장 검색

Opinio erat morbum istum neutiquam ex epidemicis sed a malignitate quadam in ipso aere, ex praedispositione tempestatum et mutationibus coeli crebris et insalubribus impressa, manasse, atque brevis eius mora hoc ipsum indicabat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 14:12)
Et quanto factis minus poterat, tanto verbis intemperantior quascunque poterat excogitare contumelias in regem Carolum effudit, aiens eum inter omnes sub sole homines esse maxime perfidum, illumque monstrum quoddam peperisse ex raptu adulterio commistum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 1:4)
Postquam eum documentis suis satis instructum perspexisset, coepit secum cogitare a qua coeli plaga cometa iste se primo ostendere deberet et quo tempore.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:24)
Perkinus se in coelo iam collocatum existimabat cum a tanto rege tam honorifica legatione accersitus est, atque amicis suis in Hibernia narrans quomodo a fortuna ipsa vocatus esset, quantaque spe ageret, continuo in Franciam navigavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:4)
Sensus enim (instar solis) globi terrestris faciem aperit, coelestis claudit et obsignat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:3)
Quemadmodum enim super phaenomena aetheris plura themata coeli confingi possunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 129:6)
Habent enim homoiomera Anaxagorae, atomi Leucippi et Democriti, coelum et terra Parmenidis, lis et amicitia Empedoclis, resolutio corporum in adiaphoram naturam ignis et replicatio eorundem ad densum Heracliti, aliquid ex philosopho naturali;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:9)
calorem solis et ignis toto genere differre;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 166:11)
et posterioribus temporibus postquam Socrates philosophiam de coelo in terras deduxisset, adhuc magis invaluerit moralis philosophia, et ingenia hominum a naturali averterit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:14)
ut magnetis naturam, maris fluxum et refluxum, thema coeli, et hujusmodi, quae secreti aliquid habere videntur, et hactenus parum feliciter tractata sint:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:11)
quemadmodum et complura themata coeli supponi possunt, quae cum phaenomenis sat bene conveniunt, inter se tamen dissentiunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 281:5)
sol enim aeque palatia et cloacas ingreditur, neque tamen polluitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 295:4)
1. Radii solis, praesertim aestate et meridie.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 39:1)
2. Radii solis, reflexi et constipati, ut inter montes, aut per parientes, et maxime omnium in speculis comburentibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 40:1)
ut fit cum sol sistitur in Leone, et diebus canicularibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 74:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION